« Intransitivus » (par L. , 1840–1850), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 404c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRANSITIVUS
INTRANSITIVUS, Non transiens, scil. mare, immobilis. Richer. Hist. lib. 2. cap. 12. narrat
Arnulfum Monasteriolo capto
Erluini uxorem cum natis Ædelstano regi Anglorum servandos trans mare deportavisse... Erluinum vero ad Wilelmum principem Nortmannorum sese contulisse, plurimam de suis casibus quærimoniam apud eum agitantem... De oppidi amissione non se adeo affici, cum id sine spe aliqua recuperandi non sit, eo quod terra immobilis ac oppidum Intransitivum sit ; uxoris vero ac filiorum privatio calamitatem interminabilem prætendere videntur, etc.