![[]](img/image.png)
INTRINSECUS, Intrinsicus, Fœderatus, amicitia et fœdere conjunctus. Pactum ann. 1278.
apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 409 :
Ad dampnum, destructionem et mortem perpetuam et finalem Veronensium Intrinsicorum et suorum amicorum.Et col. 410 :
Item quod quandocumque dicti Veronenses Intrinseci equitarent et irent cum exercitu vel cavalcata, etc.Pluries ibi. Epist. Laudr. Cribel. ann. 1251. ibid. col. 497 :
Hostes nequam Papienses, et Placentini Intrinseci, etc.Scriptoribus Italis ejus temporis cives intrinseci vel interiores opponuntur expulsis vel bannitis ; sunt igitur Placentini et Veronenses intrinseci ea pars civium quæ tunc imperium in civitate tenebat et alteram ejecerat.