« 1 inventio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INVENTIO1
1. INVENTIO, Res inventa, in via reperta, thesauri inventio. Capitula S. Bonifacii Archiepisc.
Moguntini cap. 26 :
Inventio in via accipienda, si invenit possessorem, reddet ei.Vide S. August. serm. de verb. Apost. cap. 6. Charta Godefredi Episc. Ling. ann. 1157 :
Calumpniabatur idem Milo... in terra, quæ dicitur esse S. Petri, suas esse debere Inventiones et justitiam, quod Abbas et Fratres Regniacenses minime recognoscebant.Charta ann. 1086. apud Miræum tom. 1. pag. 268 :
Locum illum ab omni sæculari lege vel consuetudine liberum, banno scilicet, latrone, Inventione, furto, foro, feratico, teloneo, etc.Vide Thesaurus.