![[]](img/image.png)
IRRETITURA, Actio irretiendi seu implicandi. Gesta Hugonis Episc. Cenoman. apud Mabillon.
tom. 3. Analect. pag. 353. ubi de quodam fauno :
Nodos laqueorum indissolubiles... intexuit : quod luce reversa multi intuentes, taliter posse fieri obstupebant, nec talem esse opus hominis Irretituram asserebant.