![[]](img/image.png)
ISCLA, Occitanis et Provincialibus, Alluvio, accrescens ager vel insula e terris flumine
advectis. Charta ann. 1063. ex magno Chartular. S. Victoris Massil. pag. 91 :
Ex his sexteiradas septem sunt apud Podium Brecionis, duæ in Iscla.Alia Charta Massil. ann. 1339 :
Item quamdam domum, pratum et Isclam.Statuta Avenion. ann. 1570. art. 8 :
Quod Consules non possint dare in emphyteosim seu locationem perpetuam, insulas, Isclas, alluviones, incrementa.Vide Ischola.