« Judæi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 433b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUDAEI
JUDÆI, ideo a Principibus Christianis tolerabantur, quod rei fœnerariæ operam darent, et
publicorum vectigalium essent conductores, eoque ipso iis essent utcumque utiles. Rabanus
Maurus lib. contra Judæos cap. 42 :
Quod quidam ipsorum qui in nonnulis civitatibus, inlicite constituuntur, soleant in remotioribus locis Christianos pauperes et ignaros pro eodem teloneo acriter constringere, deinde, ut Christum negent, persuadere.Horum in Francia domicilium primus omnium Philippus Augustus Edictis confirmavit ; legesque, quibus uterentur, sancivit. Atque ii ut et eorum bona, olim Baronum fuere, in quorum dominiis habitabant. Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 127 :
Les muebles aus Juifs sont au Baron.Bracton. lib. 5. tract. 4. cap. 6. § 6 :
Judæus vero nihil proprium habere potest, quia quicquid acquirit, non sibi acquirit, sed Regi : quia non vivunt sibi ipsis, sed aliis, et sic aliis acquirunt, et non sibi ipsis.Curia Generalis Barcinonensis ann. 1283. sub Petro 11. Rege Arag. :
Item de Judæis et Saracenis, de quibus extitit petitio, quod deberent esse illorum, in quorum castris seu villis habitarent, seu morarentur, volumus super hoc de cætero observari, quod in loco quolibet eorum est antiquitus observatum, salvis privilegiis et pactis specialibus cuicunque.Adde Matth. Paris pag. 521. Ita porro Baronum erant, ut iis inconsultis ab illorum dominiis recedere, ut et aliis Baronibus eos recipere non liceret. Statutum S. Ludovici ann. 1230. de Judæis tom. 5. Hist. Franc. pag. 421 :
Nec aliquis in toto regno nostro poterit retinere Judæum alterius dominii, et ubicumque aliquis invenerit Judæum suum, ipsum licite capere poterit, tanquam proprium servum suum, quamcunque moram fecerit Judæus sub alterius dominio, vel in alio regno.Inter Aresta Pentecost. ann. 1288. in Regesto B. fol. 79 :
Dictum est, quod Judæi in terris Baronum, qui habent altam Justitiam, non possunt remanere contra voluntatem ipsorum Baronum. Dictum etiam fuit, quod Prælati aut eorum Officiales non possunt pœnas pecuniarias Judæis infligere, nec exigere per Ecclesiasticam censuram ; sed solummodo pœnam a Canone statutam, scilicet communionem fidelium sibi substrahere.Quippe servis accensebantur. Fridericus II. Imp. in Charta ann. 1237. pro Viennensibus apud Lambecium lib. 2. de Bibl. Cæsar. pag. 80 :
Cum imperialis auctoritas a priscis temporibus ad perpetuam Judaïci sceleris ultionem eisdem Judæis perpetuam indixerit servitutem.Vide Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 1. col. 895. sqq. tom. 2. col. 883. Haltaus. Glossar. Germ. col. 1042. sqq. voce Juden, col. 975. voce Hund.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Verum hæc
Judæorum dura conditio in usu esse cœpit sub finem xii. seculi, si fides D.
Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 570. ubi eruditissimum virum D. Cangium haud
satis opportune castigat quasi in distinguendis temporibus minus diligentem ; nullibi
tamen, mea quidem sententia, accuratior, atque scrupulosior. Judæos quippe et eorum bona
olim Baronum in quorum dominiis habitabant fuisse, eo scilicet tempore, nimirum sub S.
Ludovico, quo id viguisse certum est, docet et pro suo more probat D. Cangius ; an vero
prius aliter res se habuerit, tacet, haud ignarus forte censuram mereri quisquis idem de
ætate Philippi Augusti affirmaret aut negaret ; neque enim ita certum est id non
obtinuisse sub Philippo Augusto, uti colligere est ex laudati a D. Brussel Militis
exemplo qui ann. 1214. omnia bona sua atque suos Judæos Trecensi Comitissæ vendidit :
nihil quippe magis proprium, quam id quod quis vendere potest.◊ Eo igitur servitutis nomine ab iis, ut a cæteris obnoxiæ
conditionis subditis graves talliæ, seu præstationes interdum exigebantur a
dominis : quæ quidem ordinariis prædiorum redditibus accensebantur. Regestum Constabulariæ
Burdegal. fol. 32 :
Finis Judæorum pro mora eorum in Ducatu per annum.Ut enim in terris Baronum moram et mansionem faciendi haberent facultatem, quasvis, etiam libertati contrarias, admittebant conditiones. Unde si quando Principum et Baronum exhausti essent fisci, hos ii expulsuros se minabantur, qui mox immensas pecuniarum summas fisco exsolventes, quasi beneficio restitutionis in integrum restituebantur, ut verbis utar Radulphi de Diceto ann. 1180. cui adjungendi Gervasius Dorobernensis ann. 1168. Matthæus Paris ann. 1244. 1250. 1252. 1255. pag. 435. 521. 556. 606. Sed in proventibus, qui ex Judæis capiebantur a Dominis feudalibus, is erat, ut
si aliquis a secta Judaica vellet recedere, spiritu illuminatus divino, ac limitibus erroris derelictis, fidei orthodoxæ sacrique baptismatis reciperet sacramenta, bonis, quæ præhabebat nudaretur omnino, et sic suis viduatus rebus, efficeretur et remaneret pauper et inops : unde accidebat, quod tales, qui antea se locupletes cernebant, egeni, et quidam ex eis vitam quasi quærerent mendicantium, et in pristina devia relaberentur ad vomitum, damnabiliter remeando in suarum, proh dolor ! animarum perniciem.Quam quidem
consuetudinem, sive usum, qui in regno Franciæ et plerisque aliis mundi climatibus diutius inoleverat, seu aliter a priscis dicebatur temporibus hactenus observatus, abrogavit Carolus VI. Rex Franciæ, Statuto 25. April. ann. 1363. quod descriptum legitur in libro rubeo Castelleti Parisiensis. Hanc etiam abrogavit Jacobus II. Rex Aragoniæ :
Ita quod si Judæus, vel Judæa, se baptizaverunt, et redierint ad fidem Christianam, quod eo quod ipsi habent renuntiare eorum bonis, quia ipsa habent de usuris et turpi lucro, et ita gravius vel durius ad fidem Catholicam veniunt, quod nos, quantum in nobis et posse nostro et auctoritate nostra regali et in successoribus nostris est, et etiam Curia pro toto generali terræ dimittimus ei ipsam et suis in perpetuum.Exstat Statutum aliud ejusdem Regis, quo in omnibus dominiis suis statuit,
quod quicumque Judæus vel Saracenus Spiritus S. gratia fidem voluerit recipere orthodoxam, et baptismi lavacrum salutaris, libere et absque ullius contradictione possit hoc facere, non obstante prædecessorum suorum vel alicujus statuto, vel prohibitione, vel etiam super hac obtenta consuetudine, ita quod propter hoc nihil de bonis suis mobilibus et immobilibus ac se moventibus, quæ prius habebat amittat, imo universa secure ac libere teneat et possideat, etc.
◊ Prostat itidem in Regesto Parlamenti dicto Olim, fol.
130. Statutum Caroli VI. receptam in Francia consuetudinem abrogans, qua Judæi Christianam
amplectentis religionem, bona fisco adjudicabantur. Quod longe ante sanxerat Concilium
Lateranense sub Innocentio III. ubi hæc habentur :
Qui Deo inspirante ad fidem se converterint Christianam, a possessionibus nullatenus excludantur, etc.
◊ Cum igitur obnoxiæ conditionis essent, erant etiam in
commercio, adeo ut transferri, et concedi possent. Charta Friderici II. Imp. ann. 1210.
apud Rochum Pirrum tom. 1. pag. 143 :
Concedimus omnes Judæos civitatis nostræ Panormitanæ, tam illos, qui in ipsa civitate morantur, quam et alios, quos de cætero in ipsa civitate contigit habitare, ut de cætero homines vestri sint, et Ecclesiæ Panorm. et vobis et Ecclesiæ subditi in omnibus existentes.Apud Matth. Paris. ann. 1255. pag. 606. Henricus II. Rex Angliæ
vendidit Judæos per aliquot annos Comiti Ricardo fratri suo, ut, quos Rex excoriaverat, Comes evisceraret.Adde Ditmarum lib. 3. pag. 27. lib. 6. pag. 64.
P. , 1766.
◊ Pignori assignantur a Ludov.
Rom. march. Brandeburg. in Ch. ann. 1353. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 545 :
Dimisimus et obligamus et libere dimittimus per præsentes discretis viris consulibus civitatis nostræ Moncheberg... omnes et singulos Judæos, fideles cameræ nostræ servos, apud ipsos in dicta civitate manentes et ibidem imposterum venientes, in satisfactionem et recompensam triginta marcarum argenti Bandenburgici.
◊ Licet porro Judæi Baronum essent proprii, erant tamen
quodammodo juris regii, et sub eorum tutela et defensione, ita ut
quilibet eorum alicui diviti, se non posset subdere sine Regis licentia, ut est in Legibus Edwardi Confessoris cap. 29. et apud Guillelmum Carnot. de Vita et Miracul. S. Ludovici. Fridericus II. Imp. apud Petrum de Vineis cap. 12 :
Et quod omnes et singuli degentes ubique per terras, nostræ jurisdictioni subjectas, Christianæ legis et Imperii prærogativa, qua dominamur et vivimus, servi sunt nostræ Cameræ speciales.In Charta ejusdem Friderici II. Imp. pro Ecclesia Arelatensi apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. pag. 350. Judæi inter regalia, quæ eidem Ecclesiæ concedit, recensentur. Hinc vetus scriptum apud eumdem pag. 374. de Ecclesia Arelatensi :
Judæos omnes proprios servos habebat.Adde pag. 364. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Kammerknechte, col. 1059. sqq. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 297. Guill. Neubrigensis lib. 4. cap. 11 :
Fisco competit quicquid Judæi, quos fœneratores constat esse regios, in bonis habere videntur.Plura de Judæorum obnoxia conditione congessimus in Notis ad Statuta S. Ludovici pag. 184. 185.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud feliciori
conatu rursus Cangium nostrum in partes hic revocat D. Brussel ; neque enim
absolute scribit D. Cangius Judæos ad Regem pertinuisse, sed eos quodammodo fuisse
juris regii ; quod, ut arbitror, non ibit inficias D. Brussel, cum ipse
pluribus probet eos sub tutela et protectione Regis exstitisse. Quod ita certum videtur, ut prædia a Judæis acquisita
regi adjudicarentur. Scacar. S. Mich. apud Cadomum ann. 1234 : Accordatum est quod si Motellus Judæus per recordationem assisiæ probaverit, quod miles quidam vendiderit ei terram suam, terra illa regi, loco Judæi, remanebit.
P. , 1766.
◊ Judæos in terris suis
habere et recipere, supremi dominii privilegium erat, quod a principe concedebatur. Charta
Frider. I. imper. ann. 1156. inter Probat. jur. domus elector. Bavar. ad regn. Hung. et
Bohem. pag. 5 : Et potestCharta Phil. Pulc. ann. 1300. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 45 :(dux Austriæ)in terris suis omnibus tenere Judæos et usurarios publicos.
Voulons et ottroions qu'il(Thiebaus de Lohereine sire de Rumillei)puisse avoir et tenir Lombars et Juis à Nuef Chastel, si comme il et siu devancier les y ont acoustumé à tenir.
◊ Judæi judices suos peculiares habebant, suasque Curias,
in quibus eorum dirimebantur controversiæ. Scribit Matth. Paris ann. 1224. pag. 433.
statuisse Regem Angliæ,
ut unus ad minus Justitiarius Judæorum deputaretur. Meminit idem Scriptor ann. 1251. Philippi Luvel Clerici custodiæ Judæorum addicti : et ann. 1252. Militis cujusdam literati Roberti de Latto, cui Rex idem commiserat tutelam Judæorum et sigilli sui, quod ad Scacarium pertinebat eorumdem, pag. 573. Philippus V. Rex Franc. Edicto ann. 1317. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 646. statuit :
Que nuls Juifs ne soient contraints à respondre fors pardevant leurs Baillifs, ou pardevant ceux que li Baillifs y mettront pour eux.Joannes Francorum Regis filius et Comes Pictav. Robertum de Ultra aquam instituit Judicem et Gardiatorem Judæorum, in Litteris ann. 1359. tom. 3. Ordinat. pag. 352. et seq. quam dignitatem Ludovici Stampensi Comiti concessit Rex ipse ann. 1360. ibid. pag. 471. et seq. deinde pag. 474. Judæos
eximit ab omnibus Justiciariis, Judicibus nostris et aliis quibuscumque Commissariis, preterquam,Ita Balsamon in Nomocanone tradit, Judæos CPolitanos στρατηγὸν τοῦ στενοῦ habuisse pro judice, donec Manuel Comnenus illos ordinariis subjecit.inquit,a Nobis deputandis, Nobis vel Gardiano ipsorum vel aliis eisdem per Nos deputandis, de et super causis quibuscumque et casibus ipsos tangentibus cognitionem et decisionem ipsorumque punitionem in casibus de quibus punitio ad Nos spectare debebit, tenore presencium penitus reservantes, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Suum etiam
habuere proprium sigillum, haud dubie quod lege ipsis prohibitum est figuris quibusque vel
pictis uti. Stabilimentum Judæorum Philippi Augusti tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 45.
Duo quidem de probioribus viris cujuslibet villæ, custodient sigillum Judæorum, alter videlicet sigillum, et reliquas ruttam.Leg. f. et alter rotam. Quod sigillum ipsis postea abstulit Ludovicus VIII. ann. 1223. ibid. pag. 48 :
Judæi de cætero sigilla non habebunt ad sigillandum debita sua.
P. , 1766.
◊ Hoc est, ut rectius dicam,
sigillum a rege assignatum, quo signabantur contractus cum Judæis initi. Stabilim. Phil.
Aug. hic laudatum sic emenda ex Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. Alter videlicet
sigillum et alter bullam.P. , 1766.
◊ Aresto ann. 1374. 3. Febr.
in vol. 6. arestor. parlam. Paris. inhibetur Judæis ne quasdam sententias
excommunicationis inter se ferant : Nostra curia inhibet expresse... Judæis omnibus... ne ipsi de cetero in regno nostro Franciæ utantur dictis sententiis seu pronuntiationibus de niduy, samatha et de herem inter eos.Vide in his vocibus.
◊ Iis præterea cœmeteria extra muros civitatum habere concessum
ab Henrico II. Rege Angliæ, scribunt Rogerus Hovedenus et Bromptonus ann. 1177 :
Eodem anno Dominus Rex pater dedit licentiam Judæis terræ suæ habendi cœmeterium in unaquaque civitate Angliæ extra muros civitatum,.... prius enim omnes ludæi mortui Londonias ferebantur sepeliendi.Ita Judæi CPolitani sepulturas suas ἐς τὴν περαῖαν, habuere, ut auctor est Nicetas in Andronico lib. 1. n. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Præter
cœmeteria etiam Synagogas in Francia ipsis concessas constat ex Literis S. Ludovici
quibus, Judæis ann. 1249. expulsis licentiam facit revertendi in Franciam, atque synagogas
et cœmeteria illis restitui jubet ; Volentes tamen, ut veteres Synagogas cum hiis sane quibus uti non possunt commode Synagogis, reddant Judæis ipsis necnon et cimeteria eorumdem. Quamquam vero ipsis Synagogæ permitterentur, prohibitum tamen erat ne in iis altis vocibus cantarent ; hinc ann. 1288. emenda 300. solid. mulctatos reperimus in Computo ejusdem anni apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 603 :
De emenda Judæorum, pro eo quod nimis alte cantaverunt iiic lib. Parisienses.Fuere etiam ipsis possessiones, prædia et aliæ res immobiles, a quibus acquirendis prius prohibiti fuerant. Edictum Ludovici X. Reg. Franc. ann. 1315. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 597 :
Les deux preudeshommes dessus dit, connoistront par eus, ou par autres des heritages desdits Juis, vendus mains de la moitié de droit pris, et feront droit sus la deception.Aliud Philippi V. Reg. Franc. ann. 1317. ibid. pag. 646 :
Que les maisons qu'ils tiennent ores, ou tendront, leur demeurent en tele maniere qu'ils ne puissent nulles louer à Chrestiens.Constantior fuit usus quoad feuda nobilia ; nusquam enim, quod sciam, ut ea possiderent, ipsis concessum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sed nec
quaslibet res in pignus seu vadium accipere Judæis licitum fuit. Edictum Philippi
Augusti ann. 1218. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 36 : Item nullus Judæus accipiet in vadium ornamentum Ecclesiæ, aut vestimentum sanguinolentum, aut madidum, aut ferrum carrucæ, aut animalia carrucæ, aut bladum non ventilatum.Aliud Ludovici X. Reg. Franc. ibid. pag. 597 :
Item. Il ne porront prester sus vessel, ou aournement d'Eglise, ne sus gage sanglant, ne sus gage moillié freschement, ne les recevoir en quelque maniere que ce soit.
◊ Judæis, ut qualitate habitus a Christianis
distinguerentur, indictum in Concil. Lateran. ann. 1215. cap. 68. Inde cautum postmodum,
ut in vestibus rotæ vel circuli signum deferrent. Chronicon Rothomagense ann. 1215 :
Romæ generale Concilium a Papa Innocentio celebratur,... Judæis indixit Signum Circulare in pectoribus bajulare, ut inter ipsos et Christianos discretio, seu divisio vestium haberetur.Statuta Raimundi Comitis Tolosæ et Legati PP. contra Hæreticos, apud Catellum in Hist. Tolos. pag. 352 :
Ad hoc ut Judæi a Christianis possint discerni statuimus, et districte præcipimus, ut in medio pectoris portent Signum Rotæ, cujus circulus sit latitudinis unius digiti, altitudinis vero unius palmi dimidii de cana.Idem statuitur in Concilio Albiensi can. 19. Narbon. ann. 1227. can. 3. Biterrensi ann. 1246. can. 39. Albiensi ann. 1254. can. 65. 70. Arelat. ann. 1260. cap. 8. Ravennensi ann. 1331. cap. 23. alio Raven. ann. 1317. cap. 14. et Avenion. ann. 1326. cap. 57. Vide Statuta Synodalia Odonis Episc. Paris. § ult. Charta Alphonsi C. Pictavensis ann. 1269 :
Quoniam volumus, quod Judæi a Christianis discerni valeant et cognosci, vobis mandamus, quatenus imponatis omnibus et singulis Judæis utriusque sexus signa, videlicet unam Rotam de filtro, seu panno croceo in superiori veste consutam ante pectus, et retro ad eorumdem cognitionem : cujus tota latitudo sit in circumferentia 4. digitorum ; concavitas autem contineat unam palmam : et si quis Judæus postmodum sine prædicto signo in publico inventus fuerit, inventori vestis superior concedatur. Et nihilominus Judæus, qui sic inventus fuerit sine signo, puniatur usque ad valorem 10. lib. Turon.Exstat tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 294. Edictum S. Ludovici ann. 1269. totidem conceptum verbis, excepto quod pro rotam de filtro, legitur rotam de feutro. Philipp. III. Rex Franc. in Edicto dato die Mercurii ante festum S. Michaelis ann. 1271. parentis statutum decrevit observari,
de signis seu Rotis croceis a Judæis deferendis, per quas possent a Christianis cognosci plenius et discerni. Edictum Ludov. X. Reg. Fr. ann. 1315. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 596 :
Ils porteront le signel là où il l'avoient accoustumé à porter, et sera large d'un blanc tournois d'argent au plus, et sera d'autre couleur que la robbe, pourtrait de fil, ou de soye grossement, pour être mieus, et plus clerement apparant.Exstat in Regesto 8. Memorabilium Cameræ Computor. Paris. fol. 54. Edictum aliud Joannis Regis dat. Remis 21. Octob. ann. 1363. quo idem statuitur, hisce vernaculis :
Une grand Rouelle bien notable de la grandeur du grand seel du Roy pactie de rouge et de blanc, et telle, que l'en puisse appercevoir ou vestement dessus, soit mantel ou autre habit en tel lieu, qu'ils ne la puissent musser, etc.Adde Sammarthanos in Gallia Christ. in Episcopis Avenionensib. num. 59. Statuta Massiliensia MSS. lib. 5 :
Statuimus quod omnes Judæi a 7. annis supra portent vel deferant Calotam croceam, vel, si noluerint, portent in pectore unam Rotam latam et magnam ad modum palmæ hominis, ita quod eam nullatenus cooperiant, et similiter omnes Judææ maritatæ, undecumque sint, portent otales,Pro otales legendum orales, ut in Editis lib. 5. cap. 14. Vide Orale. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1053. vocibus Juden-hut et Juden-kleidung.(autelles, seu telles, i. tales)et si quis contra fecerit, solvat perinde pro qualibet vice pro pœna quinque sol. vel plus ad libitum Rectoris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ His addam ex
quodam veteri libro locum, quem Pitto refert in Annal. Ecclesiæ Aq. p. 122 : Judæi Aquis commorantes cujuscumque conditionis, divites vel pauperes, nobiles, pauci vel plures, ab hodierno die et deinceps annuatim in die Paschæ, persolvent domino PetroSimilem profert locum idem Annalista pag. 160. ex Charta Rostagni Archiep. ann. 1283 :(IV. Archiep. Aq. in nova Gall. Christ. prætermisso)et post eum successoribus suis duas libras optimi piperis pro censu an. 1143. et pro Rotulo, cymeterio et lampade.
Judæi de Aquis pro oratorio cum Rotulo et lampade et cymeterio in festo S. Paschæ persolvant libras duas piperis subtilis. Judæi de Istro libras duas piperis grossi in festo S. Luciæ, etc.His in locis Rotulus non est Rota crocea, quanta quanta sit vocum affinitas, sed volumen quoddam, puta vel vetus Testamentum, vel Libellus precum, quo in Synagogis suis utebantur Judæi. Præter ipsam verborum prolatorum seriem, id satis indicat census pro rotulo solutus. Nusquam enim Judæi censum solvissent pro rota crocea, quæ totam gentem dedecorabat.
◊ In Anglia non rotam, sed pannum ad instar tabulæ detulisse,
auctor est Matthæus Westmonaster. ann. 1275 :
In quoId ipsum Statutum ante fuerat, ut colligitur ex Additam. ad Matth. Paris pag. 132. Vide Præceptum Edwardi Regis Angl. ann. 1277. apud Rymer. tom. 2. pag. 73.(Parlamento Westmonaster.)statuta multa ad utilitatem regni fuerunt publicata, inter quæ Judæis fuit interdicta effrænata licentia usurandi. Et, ut possent a Christianis discerni, præcepit Rex, quod ad instar Tabularum ad unius palmæ longitudinem, signa ferrent in exterioribus indumentis.
◊ In Decretis Venetis pag. 68. Judæi tenentur deferre signum
telæ zallæ (seu croceæ) in medio pectoris. Unde emendare licet Concilium
Arelatense ann. 1234. can. 16 :
Deferant extra domos in superiori veste in pectore Signum cellæ.Legendum enim videtur telæ zellæ. Synodus Exoniensis ann. 1287. can. 49 :
Præcipimus, ut Judæi utriusque sexus super vestes exteriores duas Tabulas habeant alterius coloris ad pectus consutas, quarum latitudo digitorum duorum, et longitudo quatuor sit ad minus, ut sic per diversitatem habitus a Catholicis discernantur.Vide Concil. Langesiense ann. 1279. can. 9. Avenionense ann. 1279. can. 6. Lugdunense ann. 1299. etc. In Concilio Viennensi Austriæ ann. 1267. can. 15. Pileum cornutum deferre jubentur.
P. , 1766.
◊ Ab hac lege tamen interdum
nonnulli eorum eximebantur. Charta Phil. Pulc. ann. 1292. ex Cod. reg. 4184. fol. 58.
r°. : Cum Maneserius de Choriaco Judæus... ex parte nostra fuerit deputatus, una cum quibusdam aliis Judæis ad procurandum intus venire talliam Judæorum nostrorum, mandamus vobis quatenus dictum Maneserium et ejus infantes per districtus vestros absque exactione pedagii vel coustumæ, et sine signo rotæ transire libere permittatis.Alia ejusd. reg. ibid. fol. 61. v°. :
Concessimus etiam dicto Bonoamico Judæo quamdiu vixerit, quod signum rotæ, quod communiter portant nostri Judæi, non deferat, quodque Jacob ejusdem Boni-amici filius dictum signum rotæ non teneatur deferre, quamdiu nostræ placuerit voluntati.Lit. Caroli V. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 498 :
Qui sera trouvé sens enseigne, il païera vint solz d'amende à nous pour chascune fois ; exceptez tant seulement Manessier de Vezou, sa femme et ses enfans, et Johannen son gendre, maistre Mathatias et sa mere et Abraham son filz.Sed et ejusmodi signum, in locis tantum ubi domicilium certum habebant, deferre tenebantur, ex iisd. Lit. ibid. :
Sens ce que ilQuo signo apud Polonos distinguebantur Judæi, docent Leg. Polon. a Prilusio collectæ pag. 367 :(les Juifs)soient tenus de porter ladicte enseigne, se il ne leur plaist, jusques à tems que il seront retournez ou lieu de leur domicile tant seulement.
Statuimus... ut omnes et singuli ubique in regno nostro Judæi signa, hoc est, bireta aut capellos, seu aliud capitis tegmentum coloris glauci, alias Zolte, ubilibet locorum deferant, viatoribus exceptis : per viam enim et itinera licebit illis signa hujusmodi deponere aut occultare.
P. , 1766.
◊ Quæ venum exponebantur,
Judæis tangere, nisi ea emerent, prohibitum erat. Stat. Avenion. cap. 137. ex Cod. reg.
4659 : Statuimus quod Judæi vel meretrices non audeant tangere manu panem vel fructus qui exponuntur venales ; quod si fecerint, tunc emere illud quod tetigerint teneantur.Minus severe cum iis actum est apud Polonos, ut discimus ex Statuto ann. 1264. inter Leg. Polon. a Prilusio collectas pag. 363 :
Statuimus etiam ut Judæi vendant omnia libere et emant, panem tangant similiter ut Christiani.
P. , 1766.
◊ Judæos sputis
conspurcabat populus, ut colligitur ex Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 120. Chartoph. reg.
ch. 239 : Icellui mareschal leur va dire.... pluseurs injurieuses paroles en crachant au visage dudit Jehan la Barbe, lequel meu de chaleur considérant son oultrage et que il n'estoit pas Juif, à qui on deust cracher au visage, etc.
P. , 1766.
◊ Obtinuit Tolosæ usus Judæis
omnino odiosus, de quo in Vita S. Theodardi tom. 1. Maii pag. 142. col. 2 : Denique eo tempore Judæi prædictæ civitatis adierunt Carlomannum Francorum regem,... et questi sunt injuriam sibi fieri ab episcopo jam dictæ civitatis, et ab omni clero illius et populo, in colaphizando pariter et cædendo ter in anno unum ex advocatis eorum.Et pag. 143. col. 2 :
Judæus in die natalis Domini et passionis ejus et in die assumptionis S. Mariæ colaphizaretur ante fores illius ecclesiæ, ubi ejusdem episcopus civitatis juberet uno dumtaxat ictu virtuosi hominis.Quod factum vix in dubium revocari potest, quanquam fabulosa sit illius origo. Constitut. Childebert. 1. ann. 554 :
Judæis a cœna Domini usque in primum pascha per plateas aut forum quasi insultationis causa deambulandi licentia denegetur.Quod denuo sanxit Rudolf. I. Imperat. in Curia Ratisponensi ann. 1281. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 426.
P. , 1766.
◊ Nec minus Judæis molesta
erat et damnosa consuetudo, quæ Biterris in usu fuit usque ad annum 1159. quo a vicecomite
Trencavello, ipsis immensas pecuniarum summas exsolventibus, sublata est. A vigilia
scilicet Dominicæ Palmarum per quindecim continuos dies Biterrensis populus, episcopo ad
id eum commovente, lapidibus Judæos eorumque domos obruere religioni ducebat. Vide
Vaisset. tom. 2. Hist. Occit. et Miscel. Hist. et Lit. P. des Mollets tom. 11.
part. 2. pag. 362. Æquiori animo Agobardus ita scribit lib. de Insol. Judæor. pag. 62.
tom. 1. edit. Baluz. : Hæc passi sumus a fautoribus Judæorum, non ob aliud, nisi quia prædicavimus Christianis, ut mancipia eis Christiana non venderent, ut ipsos Judæos Christianos vendere ad Hispanias non permitterent, nec mercenarios domesticos habere, ne feminæ Christianæ cum eis sabbatizarent, et ne diebus Dominicis operarentur, ne diebus Quadragesimæ cum eis pranderent, et mercenarii eorum iisdem diebus carnes manducarent, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quæ quidem eam
potissimum ob causam statuta fuere, ne ullam Christiani cum Judæis societatem inirent ;
hinc etiam varia prodierunt interdicta, v. g. Ne Judæis mancipia traderentur Christiana,
lib. 6. Capitul. cap. 119. et 423. Ne Judæi Christianam regerent familiam, ejusd. libri
cap. 122. Ne Christiani emphyteosis vel conductionis titulo res Judæorum haberent, neve
suas illis accommodarent, in Addit. 3. Capitular. cap. 90. Ne opera Judæorum uterentur ad
medicinam vel chirurgiam, in Conciliis Avenion. ann. 1326. et 1337. ac tandem, ne nutrices
Christianæ pueros Judæorum lactarent, in Statutis Ecclesiæ Biterr. ann. 1368. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 656. et Ecclesiæ Nemaus. ibid. col. 1064. quibus præponendus
Innocentius III. PP. in Epist. ann. 1212. ad Episcopos Senon. et Paris. ubi causam
explicat cur id potissimum nutricibus prohibeatur. Stabilimentum Philippi Augusti tom. 1.
Ordinat. Reg. Franc. pag. 41 : Sed bene volunt quod nutrices Judæorum excommunicentur.Unde emendandus D. Brussel qui Tract. de Usu feud. tom. 1. pag. 583. hic legit, meretrices, pro nutrices, non errore typographico, reddit enim Gallice :
qui se prostituoient aux Juifs.Nec melius apud Acherium tom. 6. Spicileg. pag. 493. legitur Mittentes pro Nutrices.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ita vero a
Judæis abhorrebant non modo Ecclesiastici viri, sed et judices laici ut Christianum, qui
rem cum Judæa habuerat, igni continuo damnarent, cujus judicii ridiculam hanc rationem
reddit Johannes Gallus Quæst. 387 : Quia habere rem cum Judæa a Christiano est rem habere cum cane.
P. , 1766.
Judæorum Judicium, Quo Christianis quodlibet cum Judæis commercium interdicitur. Bulla Innoc. PP.
IV. in Chartul. Compend. fol. 35. v°. col. 1 : Quidam vestrum(episcopos alloquitur)et vestrorum officiales cum in eos(monachos)non possitis excommunicationis et interdicti proferre sententias, eo quod super hoc.... Apostolicæ sedis privilegiis sint muniti, et(in)eos, qui.... alias eis communicant, sententias proferunt memoratas, et sic Apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem, sed sola verba servantes, dicti monasterii.... monachos excommunicant, dum alios eis communicare non sinunt ; ex quo etiam illud evenit inconveniens, ut ipsi monachi, quantum ad hoc, judicentur judicio Judæorum, et qui eis communicant in prædictis, majorem excommunicationem incurrant, quam etiam excommunicatis communicando fuerant incursuri.
P. , 1766.
Judæorum Sacramenta. Charta Rodul. dom. de Gaucourt gubernat. Dalph. ann. 1445 : Davidi LeviCodex reg. sign. 4671. fol. 49. r° :(Judæo)medico... concedimus facultatem arte medicinæ utendi et ipsam practicandi libere et impugne per judicaturas et terras baroniarum Vapincesii comitatus,... præstito per dictum Davidem juramento, videlicet, per Sema, Israel, Adonai, Elloemi, Adonai et Eal, etc.
Forma sacramenti fiendi per Judæos contra Christianos, dum ipsi Judæi tenent rotulum in collo. Juras per quinque libros Legis et per nomen sanctum et gloriosum Heye Asset Heye Hue Heye : et per nomen honorificatum Hiya, Ylya, Yhia ; et per nomen magnum et fortem tam admirabile, quod erat scriptum super frontem Aaron. Dic, Juro.Quod sacramentum super Legis rotulum in magnis duntaxat causis præstabant, ex Statutis ann. 1505. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 313 :
Statuimus quod nullus Judæus juret super rotale ipsorum, nisi sit pro magnis causis, quæ se extendunt usque ad quinquaginta marcas argenti.Quo ritu autem jurabant, docetur ibidem pag. 337 :
Judæus debet converti contra solem seorsum, et stare nudipes super unam sedem, indutus pallio aut chlamide, et pileum judaicum debet in capite habere ; et si lapsus fuerit ter, totidem amittit fertones ; si quarto, manet reus in causa.Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1052. voce Judeneid.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Singularis
admodum et observatu dignissima est juramenti formula, quam refert Petrus Gassendus in
Notitia Eccles. Diniensis pag. 152. ad quam Elziarius de Villa-nova Judæos esse adstrictos
statuit circa ann. 1337 : Item statuimus quod si Judæus causam habet cum Christiano, vel e contra Christianum, vel etiam testimonium ferat contra Christianum, teneatur jurare sub hac forma : Juras tu per Deum Patrem Adonai ?Respondet, juro.Juras tu per Deum Patrem omnipotentem Sabbaoth ?R'. juro.Juras tu per Deum Elohi ?R'. juro.Juras tu per Deum qui Moysi apparuit in rubo ?R'. juro.Juras tu per decem nomina Dei ?R'. juro.Juras tu per totam istam Legem quam Deus docuit Moysem famulum suum ?R'.juro.Si tu culpabilis es de hac re, et Dei nomina et Legem ejus perjuras ; mittat Deus super te turbam, et febrem quotidianam, tertiam et quartanam : et mittat Deus super te et oculos tuos angustiam animæ tuæ ?R'. Judæus, Amen.Lucrum tuum comedant inimici tui ; et mittat Dominus super te iram suam, et deficias ante inimicos tuos : habeant super te inimici tui potestatem et fugias nemine te sequente.R'. Amen.Si perjuras Dei sacramenta frangat Deus vires tuas et potentiam tuam ; et ponat Deus devastationem in domum tuam ; et mittat Deus super te bestias feroces, et ponat Deus super te inimicos tuos.R'. Amen.Adducat Deus super te gladium vindicare vindictam, et adducat pestilentiam super te, et tollat a te omnem substantiam panis, et comedas et non satieris.R'. Amen.Item, si perjuras de hoc sacramento, comedas carnem filiorum tuorum, et destruat Deus cadaver tuum et super corpora infantium tuorum adducat mortalitatem pessimam.R'. Amen.Donet Deus domum tuam in deserto, et destruat Deus sanctuarium tuum, et deleat te de terra, et inimici habitent in domo tua, et stuprent tuam uxorem, et dispergat te Deus super terram, et nemo respiciat te.R'. Amen.Sectetur te gladius mortalitatis, et mittat Deus molestiam et timorem in corde tuo, ut fugias ad motum foliorum arborum ac si gladius insequeretur.R'. Amen.Sis dispersus inter gentes, et moriaris in terra inimicorum tuorum, et sic te absorbeat terra, sicut absorbuit Datam et Abiron, et etiam deglutiat.R'. Amen.Et si tu de hoc sacramento perjures, declinet Deus cor tuum iniquum et pessimum et veniant super caput tuum omnia peccata tua et parentum tuorum, et omnes maledictiones quæ in volumine Legis Moysi et Prophetarum scriptæ sunt.R'. Amen, amen, amen, fiat, fiat, fiat.
P. , 1766.
1.
Judaica, Census annuus a Judæis persolutus. Charta ann. 1230. ex Bibl.
reg. : Petebat siquidem episcopusIn Privil. Alex. PP. III. ann. 1178. pro eccl. Biter. ex ead. Bibl. :(Biterrensis)... Judaicas, ut pote sibi censuales.
Consuetum et annuum Judæorum censum.
Judæa, Judæaria, Juderia, Judaicæ, Judaismus, Mansio
Judæorum in oppidis :
Les quartiers des Juifs, Juirie,apud Villhard. n. 83.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jutaria, Massil. Juterie. Litteræ ann. 1320. ex Schedis D. Le Fournier :
Nullus Judeus extra Jutariam communem cum aliis Judeis audeat inter Christianos alicubi habitare.Careria Jutariæ, in Charta ann. 1428. ex iisdem Schedis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juzataria, in Notis obituum et fundationum ad marginem veteris Martyrologii Eccl. Aquensis :
Hospicio sito in Juzataria.
Judæa. Gloss. Lat. Gall. :
Judæa, Jurie. M.Pastorale Eccl. Paris. lib. 6. ch. 15 :
Qui denarii accipientur Parisiis in furno, qui est in Judæa.Occurrit hac notione in Statutis Avenion. ann. 1570. rubrica 34. art. 1. Chron. Bertr. Guesclini :
Vous avez les Juifs, puis qu'avoir les volez,En la Juifverie on les a cheminez.
Judæaria. Charta Philippi Aug. ann. 1216. in ejus Regesto f. 167 :
Halam sitam apud Parisios in Judæaria, ubi venditur bladum, etc.
Juderia. Vetus Statutum pro Regno Navarræ, factum a Jo. Paste Decano Carnotensi, et
Hugone de Viri Milite, reformatoribus dicti Regni :
Item ordinatum est, quod fiat Juderia in platea, assignata Judæis, secundum quod est incœpta, et sint domus censuales, etc. Item fiat ibidem carniceria pro Judæis. Item fiat Alcazaria, ubi Judæi vendent mercimonias suas, etc. Item ordinatum fuit, quod Judæi vadant ad antiquas Juderias ad morandum, exceptis illis, qui populant Juderiam Navarreriæ. Alii vero qui antiquis Juderiis commode morari non poterunt, quod habeant loca separata de Christianis, et assignentur eis per dictos, etc.
P. , 1766.
◊ Nostris Juierie.
Charta ann. 1302. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 109 : Nos Thomassino custodi utensilium nostri argenti... duas domos, sitas apud Pontisaram in buto Juderiæ,... concedimus.Alia ann. 1308. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 302. v°. col. 2 :
Et la tierce meson assise en la Juierie de Meleun. Juerievero, ipsa Judæorum natio, in Vita J. C. MS. :
Juisel, Judæus junior, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1.Mais que li fist la Juerie ?Or oiés la grant dyablie.
Infra : Juitel.Uns Juis ot un JuiselPlus entendant et moult plus belDe tous les autres Juitiaus.
Judaria, ut Juderia, in Chronico Petri IV. Regis Aragoniæ lib. 4. cap. 8.
2. Judaica. Romualdus in Chron.
MS. ann. 1125 :
Judaicam pro magna parte adjunxit.Charta ann. 1163. apud Ughellum tom. 7. pag. 568 :
De Monasterio... quod constructum est intus hanc civitatem prope Judaicam istius civitatis.
P. , 1766.
Judeca, Regio Judæorum in oppidis. Charta ann. 1090. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital.
med. ævi col. 900 : Qui percurrit ad Portam usque ad Judecam, etc.
Judaismus, Eadem notione. Guillelmus Rishanger. ann. 1263. pag. 668 :
Wigorniam cepit et intravit, et Judaismum evertit.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 22 :
Duæ cartæ Alienoræ reginæ de 13. tenementis in Judaismo Cantuar.Chron. Trivetti tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 620 :
Cum cepissent civitatem Lincolniensem et spoliassent Judaismum, etc.Charta ann. 1252. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 158 :
Symon Balbas iv. den. et ob. de domo sua in Judaismo.Occurrit præterea apud Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 769. Jueriæ, pag. 1057.
◊ Interdum Judaismus videtur usurpari pro Judæorum mensa
nummularia, seu usuraria. Idem Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 839 :
Cujus tempore empta fuit grangia de Koreby, et domus obligata in magnis debitis in Judaismo.Tom. 2. pag. 10 :
Hoc nullo modo alicui domui religionis, nec in Judaismo pignori obligare præsumant.Et pag. 665 :
Sex marcas sterlingorum ad acquictandam terram prædictam de Judaismo, in quo fuit impignerata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Judaismus, Ἰουδαισμός, Religio, ritus Judæorum, lib. 2.
Machab. cap. 8. v. 1. cap. 14. v. 38. Galat. cap. 1. vv. 13. et 14. apud Tertullianum lib.
1. adv. Marcion. cap. 20. lib. 4. cap. 11. et alios passim.Judæidiare, pro Ἰουδαίζειν, apud Commodianum Instructione
37.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Judaizare, Religionem et ritus Judæorum sectari, Galat. 2. 14. et apud Scriptores
ecclesiasticos non semel.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Judaizare, Fidem fallere. Ottoboni Scribæ Annales Genuens. lib. 3. ad ann. 1195. apud
Murator. tom. 6. col. 371 : Promisso itaque fœdere et pacis juramento per quosdam piratas cives eorum, qui multos Januenses antea ceperant et exspoliaverant, Judaizantes fecerunt podium Bonifacii reædificari et oppidum in eo construi.