« 2 judicatum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 441a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUDICATUM2
2. JUDICATUM, Decretum, scriptum, quo quis de rebus suis judicat, seu disponit.
Ratherius Veronensis lib. de Discordia inter ipsum et Clericos :
Illis ablata, bonis duobus, id est, B. Genitrici sanctoque Stephano Protomartyri contuli, vel potius reddidi : faciens de quibusdam insuper scriptum quoddam, quod nominant Judicatum, id est, decretum, pauperioribus Ecclesiis ejusdem Ecclesiæ.Charta Landulphi Archiep. Beneventani apud Ughell. tom. 8. pag. 496 :
Et quæ ei per offensiones, et Judicata et præcepta concessa sunt.Testamentum Andreæ Episcopi Derthonensis, apud eumdem in appendice tom. 4 :
Quam vero eorum taliter Judicati seu dispositionis meæ paginam Gausus notarius tradidi, et subscribendum rogavi.Adde Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 367. 416. 429. 478. Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 37. ex Cod. reg. 4622. A :
Judicatum seu ordinamentum legitime factum a quolibet cive Taurini vel habitatore in ultima sua voluntate, firmum teneatur, licet sine hæredibus decedat.Ejusdem fere notionis ac originis
Judicatus, apud Venetos, quibus
Zudegado, è un atto levasi al Zudega de proprio, per satisfar crediti dotali, i quali sono obligati à dote, ut est in Practica Palatii Veneti cap. 4. Vetus Charta apud Ughellum in Episcopis Eporediensibus :
Ut inde faceret legale testamentum, quod appellatur Judicatus ;seu Charta Judicatus, ut habetur apud Mabillon. sæc. 6. SS. Benedict. part. 1. pag. 348. Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 1. cap. 56 :
Dabitur potestas mulieri in Judicatu suo de proprietatibus et bonis viri tollendis. Cartulæ dijudicatus mulierum,in lib. 1. cap. 56. lib. 3. cap. 37. 39. lib. 4. cap. 9. lib. 6. cap. 16. 32.