« Jugulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 446a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUGULUM
JUGULUM. Anastasius in Nicolao I. pag. 209 :
Fecit enim in confessione ipsius sacratissimæ Basilicæ Jugulum de auro mundissimo unum pens. libr. numero 2.Ubi Bulengerus, Jugulum esse existimat minus jugum, quod ex auro in Basilicis dicabatur, ut memores essent verborum Christi dicentis :
Jugum meum suave, etc.Longe petita explicatio, proinde nolim huic assensum præbeas : certe mihi non probatur.