« Jumentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 447b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUMENTUM
JUMENTUM, Equa, nostris Jument. Prægnum Jumentum, in Lege Aleman. tit. 72. 73. In
tit. 70. § 4. Jumentum, equo et caballo mediano opponitur. In troppo de Jumentis
ductricem involare, tit. 72. Consuetud.
Brageriaci art. 96 :
Item si quis accommodaverit roncinum seu Jumentum pro equitando, etc.Cum Jumento coire, in Capit. Caroli M. lib. 6. § 27. Mirum autem, inquit Perionius, cur equam Jument vocaverimus, præsertim cum Jumentum, unde illud nostrum ductum est, totum genus contineat bestiarum, quæ onus et sarcinas gestant, cujus quidem rei ea ratio afferri potest, quod præstantia sit in equis. Vel potius Jumenta potissimum dicta, quæ sub jugo ad aratrum ponuntur, quasi Jugamenta. Gl. L. Gr. :
Jumenta, ζεύγματα.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jumenta. fem. gen. Charta Thomæ Abb. Sangerman. ann. 1250. apud Lobinell. tom. 3. Histor.
Paris. pag. 207 : Pro quolibet bove sive vacca xii. denarios, de Jumenta, fœta sex den. in mense Mayo annis singulis nobis solvere tenebuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jumenticulum, diminut. jumenti. Caballos et Jumenticula nostra, in Testam. S. Aredii
Abb. Altanensis, apud Stephanot. tom. 1. Fragm. MSS.Jumentarius, Agaso, ἐπιϰτηνίτης, in Gloss. Gr. Lat.
in aliis ϰτηνοτρόφος, Qui pascit jumenta. MSS. Sangerman. :
Jugmentarius, ϰτηνίτης.
Custos jumenti, Jo. de Janua. Vita Aldrici Episc. Cenom. pag. 25 :
Et in Cipido atque Belino eos, quos Jumentarios dicunt, cum redditione census, quem singulis annis solvere noscuntur, id est, mel et ceram, et in Cabanido eos, quos Porcarios vocant.Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 439 :
Donatus Jumentarius juxta ipsam viam tenet aliam petiam.
P. , 1766.
Jumentario uno, nomine Ildeprando, cum Ansiperga uxore sua, in Charta ann. 867. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 513. Vide in Jumentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jumentariorum Collegium memoratur in veteri lapide tom. 1. Operum Posthum. Mabillonii pag. 300.Jumentarium, ϰτηνοστάσιον, in Gloss. Gr. Lat. stabulum
jumentorum.