![[]](img/image.png)
JUORNAGIUM. Charta ann. 1268. in Chartul. Buxer. part. 6. ch. 58 :
Girardus legavit ecclesiæ S. Stephani Belnensis unum boissellum Juornagii. Ivernagiifacile restituerem, nisi Jornage, eadem notione, occurreret in Charta ann. 1224. ibid. part. 20. ch. 10 :
Dominus Symon de Meneures ... dedit Deo et fratribus Buxeriæ ... quinque quartallos bladi, quod vulgo dicitur Jornage.Idem tamen esse quod Ivernagium vix dubito. Vide supra Ivergium.