![[]](img/image.png)
JURATUS, Sacramento adstrictus alicui domino. Gloss. Gr. Lat. MS. Ὀμοτής, ὁ ὀμνούς, Jurator, Juratus. Statius lib. 2. Thebaid. :
Lib. 7 :...... Exit in unumPlebs ferro Jurata caput.
In Propempt. Metii :...... Et meritas ultro Jurastis in iras.
In Soter. Rutilii :Imbellis, tumidoque nihil Juratus Atridæ.
Claudianus de bello Gildonico :...... Et sole sub omniPromeruit Jurata manus.
Will. Brito lib. 2. Phil. :...... Iterum post me Conjurat in armaProgenies vesana jubæ, bellumque resumit.
Idem lib. 4 :In Comitis partes Juratus, millia multaMittit ei juvenes clara virtute coruscos.
Capitulare Arechis Principis Benevent. editum a Camillo Peregrino, § 1 :Cujus ego miles, cui sum Juratus in arma.
Si quis homo pauper absque parentibus, nihil etiam habens ex quocunque negotium, secundum legem potenti homini Juratus fuerit, decernimus, ut solus prevetu (præstet) sacramentum.Hildebertus Cenoman. Episcop. Epist. 33 :
Officiosissima est gratia Dei, et velut in eorum Jurata obsequium.Charta de Chableiis in Tabulario Campaniæ Thuani fol. 189 :
Omnes homines, quotquot sunt apud Chableias, sive Milites, sive filii Militum, qui habent ætatem, cujuscumque conditionis, debent esse Jurati Comiti suo sub hac forma : Ego juro, quod ego ero fidelis Comiti de cætero, et quod ego servabo membra ejus et honorem ejus pro posse meo, sic me DeusChronicon Franciæ Sandionysianum in Philippo I. cap. 4 :adjuvet et hæc sancta.
Et ala sur li à armes et sur ses aides : c'est sur le Comte Mahieu de Beaumont, et sur Drouet le Seigneur de Monci, qui estoient Jurez de cette entreprise.:
Ja vous iestes mi home et mi Juré.
P. , 1766.
◊ Jurats, eodem sensu,
dixerunt Poetæ Provinciales : hinc Dalph. Alvern. ad Ricard. reg. Angl. : Anc non fui vostre Jurats.
P. , 1766.
Juratus, Qui de officio bene gerendo sacramentum præstitit. Charta ann. 1406 : Per Guillelmum Palhemon clericum, fidelem commissarium nostrum dictæque cancellariæ Juratum, etc.
P. , 1766.
◊ Hinc Païs juré,
Pagus juramento fœderatus, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 178. Chartoph. reg. ch.
216 : Le suppliant et un autre homme de guerre.... alerent courir une parroisse du Païs juré, tenant le party de nos anciens ennemis et adversaires les Anglois.
Juratus ad Assisam. Modus tenendi hundredum pag. 130 :
Item dicunt, quod S. nativus domini est ætatis 20. annorum, et manet infra istud dominium per annum et diem, et non est Juratus ad Assisam domini Regis, ideo ipse in misericordia.
Jurati ad Arma : Mandatum super Juratis ad arma, in Addit. ad Matth. Paris pag. 149 :
Et ad videndum, quod singuli habeant arma, ad quæ sunt Jurati, et jurari debent.Aliud Mandatum ibidem :
Et convenire faciant coram eisMox in eo Mandato additur, ut Jurati ad Arma teneantur, quoties contigerit hutesium levari super perturbatores pacis vel malefactores, aut latrones, eos insequi de villa in villam, donec capiantur. Fleta lib. 1. cap. 24. § 12 :(Vicecomites)in singulis hundredis, civitatibus et burgis, cives, burgenses, libere tenentes, villanos, et alios ætatis 15. annorum usque ad ætatem 60. annorum, et eosdem faciant omnes Jurare Ad Arma secundum quantitatem terrarum et catallorum suorum : scilicet ad 15. libratas terræ, unam loricam, capellum ferreum, gladium, cultellum et equum. Ad 10. libratas terræ unum habergetum, capellum ferreum, gladium, cultellum, et equum. Ad centum solidatas terræ, unum perpunctum, capellum ferreum, etc.
Item quod quilibet inter 15. annorum et 60. ætatem in domo sua habeat arma secundum quantitatem terræ suæ, aut catallorum suorum, et quod ad hoc sint omnes liberi hujuscemodi ætatis in patria morantes Jurati, etc.§ 13.
Qui minus in catallis habuerit quam 20. marcatas, ad gladios, cultellos, et alia minuta arma sint Jurati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juratus, Consul, Scabinus, Consiliarius urbis, Gall. Jurat, ut in plerisque
Consuetudinibus municipalibus, quas Raguellus laudat in hac voce. Leges Palatinæ Jacobi
II. Regis Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. lxvi : Item quando scribemus Consulibus vel Juratis alicujus universitatis nobis subditæ, scribetur sic : Jacobus... fidelibus nostris Juratis civitatis Majoricensis, vel Consulibus villæ nostræ de Perpiniano salutem et gratiam.Testis est Valesius in Notitia Gall. pag. 488. in veteribus Tabul. passim mentionem fieri Portus et villæ Rupellæ, et
Præposituræ vel Præturæ villæ ; Majoris et Juratorum Rupellæ, vel Majoris atque Consilii Communis Rupellæ : ubi nomine Juratorum vel Consilii Communis Scabini Paresque designantur. Nam hodieque,
![[]](img/image.png)
Concessimus eis et dedimus, quod ex viginti et uno Juratis de consilio prædicti oppidiSynodus Valentina ann. 1566. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 132 :(Lovanii)nostri, nunc et imposterum singulis annis erunt undecim Jurati ex bonis nostris hominibus patriciis Lovaniensibus, et decem Jurati ex bonis nostris hominibus opificum.
Omnibus Consulibus, Juratis aliisque civitatum Præfectis, etc.
P. , 1766.
◊ Charta pro Libert. castri
S. Joan. ann. 1227. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 386. art. 1 : In primis ut eligant quatuor homines, qui jurent fidelitatem castri et habitantium in eo ; et talem habeant potestatem et jurisdictionem in castro S. Johannis et in appendiciis suis, qualem habent apud Divionem major et Jurati communiæ Divionensis,... et illi quatuor Jurati possint mutari per singulos annos.Paulo post Scabini nominantur. Charta ann. 1295. in Lib. sal. S. Th. Argent. fol. 19 :
Et speciabiliter super jure præsentandi seu dandi sibi a dicto capitulo unum Juratum, vulgo dictum Scheffel. Juré,pro scabino simul et cive jurato, legitur in Libert. S. Joan. Angeriac. ann. 1331. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 676. art. 2 :
Lesdicts maire et Jurez ont la prinse, détencion et cognoissance de tous leurs Jurez, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurati plerumque etiam dicuntur quilibet Oppidani, qui acceptis a Rege vel Domino
communiæ juribus ac privilegiis mutuam sibi fidem jurabant, ut videre est in Litteris
Johannis Comitis Pontivi pro Abbatis villa ann. 1184. concessis et insertis in Litteris
Johannis Franc. Regis ann. 1350. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 55. et
seqq. Sic. ibi n. 1 : Statutum est itaque et sub religione juramenti confirmatum, quod unusquisque Jurato suo fidem, vim, auxilium consiliumque prebebit, et observabit secundum quod justitia dictaverit.Et n. 4 :
Si inter Juratum et Juratum, vel inter Juratum et non juratum, de re mobili questio oriatur, ad Vicecomitem meum de eo clamor fiet, vel ad Dominum Vicecomitatus illius, in quo manebit qui fuerit impetitus.Passim ibi memorantur Jurati, palamque a Scabinis distinguuntur. Vide Commune 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurati, nude, vel Jurati magistri, in collegiis artificum dicuntur, qui
invigilant, ut statuta quæ totius corporis utilitatem spectant, diligenter observentur,
Gall. Jurés, Maîtres jurés. Robertus Goulet in Compendio Jurium
Universitatis Paris. fol. 11 : Pergamenarii quatuor, scilicet quatuor magistri Jurati, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juratus Discipulus. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351 : Ego Huguetus Artusii Clericus de Crassa, Discipulus Juratus ejusdem hanc cartam scripsi.