« »
 
[]« 2 justificare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 472b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTIFICARE2
2. JUSTIFICARE, Meritis pœnis afficere, debito supplicio plectere, Gallis, Justicier. Epistola Jacobi Regis Scotiæ ad Carolum VII. Reg. Franc. tom. 10. Spicileg. Acher. pag. 244 :
Principales vero rebelles qui in eodem castro inventi fuerunt, pœna suspendi Justificavimus.
Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1098 :
Et Saraceni secuti sunt semper interficiendo Christianos usque ad fossatum eorum... Tali modo Justificavit Deus Christianos, quia non cum ejus timore, sed cum furore magno exierunt.