![[]](img/image.png)
JUVENCULESCERE, Juvenescere, Juniorem fieri, vel juvenem. S. Ambrosius lib. 1. de Cain
et Abel cap. 4 :
Ne ergo dubites... quod malitia præcedat tempore, sed Juvenculescat infirmitate. Habet illa ætatis stipendium : virtus autem prærogativam gloriæ.Et lib. 2. cap. 1 :
His quædam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, Juvenescat adolescentia, senecta canescat.