« »
 
[]« K » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 480a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/K
K. Littera numeralis, quæ 150. denotat, unde versus :
K. quoque centenos, et quinquaginta tenebit.
Seu, ut habet Ugutio :
K. centenarium, medium conservat et unum.
Cui assentiuntur Notæ numerorum ex antiquo Codice descriptæ, ubi K. 151. efficere dicitur. Eidem literæ, si recta linea superaddatur, centum quinquaginta unum millia significat.
K. licet apud Latinos nihil valeat, apud Alemannos tamen pro X. Græca positum, Clenche, i, Clange, Clamitat, dum superponitur cantilenæ. Notkerus Balbulus opusc. Quid singulæ literæ significent in superscriptione, cantilenæ. Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
K. Antiqui cum a sequebatur k præponebant, cum vero u, q, postponebant. Omnia autem Græca qualicumque sequente vocali per k scribenda sunt. Papias. Ex Isidor. Orig. lib. 1. cap. 26. sect. 13. et. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Superfluum omnino esset monere litteram K. sæpissime in MSS. Codicibus scribi pro C et Ch. Nec minus notæ aliæ mutationes quas idcirco silebimus.