« »
 
[]« Kelchyn » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 488a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/KELCHYN
KELCHYN. Triplex apud Scotos occisori[] mulcta imponebatur, le Cro, le Galnes, et le Kelchyn. De duabus prioribus diximus suis locis. De Kelchyn agit Regiam Majestatem lib. 4. cap. 38 :
Kelchyn unius Comitis est sexaginta sex et duæ partes unius vaccæ. Item le Kalchyn filii Comitis aut Thani et 44. vaccæ et 21. denarii et 2. partes unius obuli. Item le Kelchyn filii Thani est minor per quartam partem quam patris sui, et sunt 30. vaccæ, et 11. denarii, et tertia pars obuli. Rusticus nihil habet de Kelchyn. Item si uxor liberi hominis sit occisa, vir suus habebit le Kelchyn, et parentes ejus habeant le Cro, et le Galnes. Item si uxor rustici sit occisa, dominus ipsius terræ, in qua manet, habebit le Kelchyn, et parentes ejus le Cro et le Galnes.
Quæ sit vocis Kelchyn, Kelchen, vel Kelten, (varie enim scribitur) significatio aut derivatio, non satis scio, ait Skenæus. Id constat, Kelchyn longe minorem esse mulctam, quam le Cro, ex cap. 36. nam le Cro Comitis est 140. vaccæ, tres oræ pro vacca. Item le Cro filii unius Comitis vel Thani, est centum vaccæ ; et sic de cæteris. Kelchyn vero hic minor est mulcta, quæ interdum domino, interdum parentibus penditur.