solr : KALENDÆ, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« Kalendæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 481a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/KALENDAE
KALENDÆ, seu Festum Kalendarum, Wlug Beigo in Epochis cap. 7. Festum Kalcandach ; ita appellant Scriptores, publicas illas ac superstitiosas lætitias, quas Kalendis Januarii, quibus annus aperitur, exhibuere primum Gentiles, usurpavere etiam postmodum Christiani, et quas utrique indecoris choreis, mulierumque aut ferarum assumptis [] formis ac vestibus fœdabant, uti supra in voce Cervulus indicatum. Ea porro superstitio vigente Christianismo adeo invaluit, ut vix ab Ecclesia proscribi potuerit, atque adeo Episcopis, Conciliis, et summis Pontificibus, ad id vires suas conferentibus, ut patet ex Concilio Trullano can. 62. Romano sub Zacharia cap. 8. Turonensi II. cap. 17. 22. Autissiodor. can. 1. Capitulari Gregorii II. PP. pro Bavaris cap. 8. Attonis Episcopi Basileensis Capitulis cap. 79. Epistola ipsius Zachariæ ad Bonifacium Mogunt. et Sermonibus ac Homiliis Patrum, qui gravius in ejusmodi Kalendarum spurcitias ac fœditates invehuntur, S. Augustini, S. Ambrosii Serm. 11. S. Maximi Taurin. Petri Chrysologi Serm. 115. denique Faustini Episcopi apud Bollandum 1. Januarii, et e Græcis Joannis Chrysostomi, sancti Asterii, et aliorum : quas quidem Kalendarum impietates et ludicras prophanasque superstitiones attigere etiam Tertullianus lib. de Idololatr. cap. 14. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 40. Alcuinus lib. de Divin. Offic. cap. 4. Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. sub fin. Anonymus in Vita S. Samsonis Episcopi Dolensis lib. 2. cap. 13. Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 15. etc.
Licet, inquam, ab Ecclesia non semel proscriptæ fuerint, indictis ad hanc diem jejuniis et litaniis, de quibus suo loco, quibus eæ quodammodo expiarentur, et ut ludicræ et impiæ festivitatis loco vera ac solida succederet ; non potuere tamen tam alte radicatæ prorsus evelli, adeo ut extremis etiam temporibus plus solito vires acceperint, et non a secularibus dumtaxat ; sed et ab ipsis Episcopis et Sacerdotibus legantur usurpatæ : imo, cum ab iis omnino abstinuissent Laici, eas obstinate retinuisse Clericos, atque ab iis solis usurpatas fuisse, testantur Theologi Parisienses in Epist. encyclica ann. 1444 :
Quid quæso, fecissent (Episcopi) si solum Clerum sicut hodie his observantiis vacantem vidissent !
unde ejusmodi festivitati Festi Hypodiaconorum nomen inditum, non quod revera soli Subdiaconi has scelestas choreas ducerent ; sed quod hac joculari appellatione nostri indicare voluerint, festivitatem hanc fuisse ebriorum Clericorum seu Diaconorum : id enim evincit vox Soudiacres, id est, ad litteram, saturi Diaconi, quasi Diacres saouls.
Cujusmodi autem fuerit, et quibus ineptiis constiterit, docet Beletus lib. de Divin. Offic. cap. 72. his verbis :
Festum Hypodiaconorum, quod vocamus Stultorum, a quibusdam perficitur in Circumcisione, a quibusdam vero in Epiphania, vel in ejus octavis. Fiunt autem quatuor tripudia post Nativitatem Domini in Ecclesia, Levitarum scilicet, Sacerdotum, Puerorum, id est, minorum ætate et ordine, et Hypodiaconorum, qui ordo incertus est. Unde fit, ut ille quandoque annumeretur inter sacros Ordines, quandoque non, etc.
Videtur sane ea Episcoporum, vel potius Clericorum lascivia a Græcis originem cepisse ; cum in octava Synodo can. 16. ex versione Anastasii, (nam canon abest in Græca Editione) legamus fuisse tum quosdam Laicos, qui secundum diversam Imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere, (ita namque, ait hoc loco Anastasius, a cervice usque ad capita contorquebant, ut clericali more in rotundum tonsi viderentur) et gradum quasi sacerdotalem per quædam indusia et vesti [] menta sacerdotalia sumere, et, ut putabatur, Episcopos constituere, superhumeralibus, id est, palliis, circumamictos, et omnem aliam Pontificalem indutos stolam, qui etiam proprium Patriarcham adscribentes, eum qui in adinventionibus risum moventibus Prælatus et Princeps erat ; et insultabant, et illudebant quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones, et consecrationes, modo autem acute calumnias, et depositiones Episcoporum quasi ab invicem et per invicem miserabiliter et prævaricatorie agentes et patientes ; talis autem actio nec apud gentes a sæculo unquam audita est, etc. Quæ postrema verba satis innuunt, ejusmodi Clericorum ludibria in Occidente nondum nota fuisse.
Quod igitur sub exitum mensis Decembris initium sumeret prava illa festivitas, Libertas Decembrica appellata est, de qua idem Beletus cap. 120 :
Sunt nonnullæ Ecclesiæ in quibus usitatum est, ut vel etiam Episcopi et Archiepiscopi in Cœnobiis cum suis ludant subditis, ita ut etiam sese ad lusum pilæ demittant. Atque hæc quidem libertas ideo dicta est Decembrica, quod olim apud ethnicos moris fuerit, et hoc mense servi et ancillæ, et pastores velut quadam libertate donarentur, fierentque cum dominis suis pari conditione, communia festa agentes post collectionem messium : quanquam vero magnæ Ecclesiæ, ut est Remensis, hanc ludendi consuetudinem observent. videtur tamen laudabilius esse, non ludere.
Vivebat Beletus in Ecclesia Ambianensi ann. 1182. ut auctor est Albericus in Chronico MS.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inter ludicra hujus festivitatis præcipuum locum obtinebat electio Abbatis vel Episcopi stultorum, cujus ludibria hic perstringere placet ex Cæremoniali MS. Eccl. Vivar. ann. 1365. exarato fol. 153. Die 17. Decembris conveniunt omnes sclafardi et clericuli ut Abbatem eligant : quo electo cantatur Te Deum, et tunc per consocios subtollitur, et elevatur, ac super humeros ad domum, ubi cæteri pro potu sunt congregati, letanter deportatur, atque in loco ad hoc specialiter ornato et præparato ponitur, statuitur et collocatur. Ad ejus introitum omnes debent assurgere, etiam dom. Episcopus si fuerit præsens, ac impensa reverentia consueta per consodales et consocios electo, fructus species et vinum cum credentia ei dentur, etc. Sumpto autem potu idem Abbas vel major succentor ex ejus officio absente Abbate incipit cantando ea quæ secuntur ; ab ista enim parte sclafardi, clericuli ceterique de suptus chorum debent esse simulque cantare, ceteri vero desuper chorum ab alia parte simul debent respondere... Sed dum eorum cantus sæpius et frequentius per partes continuando cantatu tanto amplius ascendendo elevatur in tantum quod una pars cantando, clamando, è fort cridar, vincit aliam. Tunc enim inter se ad invicem clamando, sibilando, ululando, cachinnando, deridendo ac cum manibus demonstrando, pars victrix quantum potest partem adversam deridere conatur et superare, jocosasque trufas sine tædio breviter inferre. A parte Abbatis, Heros. Alter chorus, et nolic. nolierno. A parte Abbatis, ad fons sancti bacon. Alii, Kyrie eleison. Quo finito illico gachia (janitor) ex ejus officio facit præconizationem sic dicendo : De par Mossenhor Labat è sos Cosselliers vos fam assaber que tot homs lo sequa, lay on voura anar, ea quo sus la pena de talhar lo braye. Tunc Abbas aliique domum exeunt impetum facientes. [] Juniores canonici chorarii scutiferique dom. Episcopi et canonicorum Abbatem comitantur per urbem, cui transeunti salutem omnes impertiunt. In istis vero visitationibus (quæ usque ad vigiliam Natalis Domini quotidie vespere fiunt) Abbas debet semper deportare habitum, sive fuerit manta, sive tabardum, sive cappa una cum capputio de variis folrato. Ipsius erat, si quid indecorum in Choro fiebat, carpere et castigare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex eodem Cæremoniali Episcopus stultus qui ab Abbate distinctus erat, eligebatur in festo SS. Innocentium eodem ritu quo Abbas stultorum :
Deinde electus per sclafardos subtollitur et campanilla procedente portatur ad domum episcopalem, ad cujus adventum januæ domus, absente vel præsente ipso dom. Episcopo, debent totaliter aperiri, ac in una de fenestris magni tinelli debet deponi, et stans dat ibi iterum benedictionem versus villam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed et ludicris impia miscentes Episcopum sacra peragentem imitabantur. Idem Cæremon. sub festo S. Stephani fol. 100 :
Episcopus stultus ad Matutinas, Missam majorem et Vesperas cum suo capellano in episcopali cathedra marmorea decenter ornata debet per hos tres dies pontificaliter præsidere. Unde in introitu dictarum Horarum debet in vestiario cappa communi serica indui et ornari una cum mitra et sericis cyrothecis. Capellanus vero ejus cappa etiam communi serica induatur, portans in capite parvum pulvinar, sive cussinum loco capelli sive birreti ; et sic ornati præcedentibus ceroferariis more solito cappis sericis ornati, una cum rege (apparitore) a dicto vestiario procedentes cum mansuetudine ad dictam cathedram perveniunt episcopalem, ubi una cum prædicto suo capellano ad ejus pedes sedente, habens semper crossam in manibus, residebit quamdiu Horæ prædictæ celebrabuntur.
Subdiaconus Epistolam cantaturus, vel Diaconus Evangelium, uno genu flexo supplicationem ei impendebant, quos sua manu dextra signabat, etc. Verum finitis Matutinis, Missa et Vesperis, ejus capellanus alta voce dicat : Silete, silete, silentium habete. Chorus : Deo gratias. Episcopus stultus : Adjutorium nostrum, etc. Chorus : Qui fecit, etc. Episcopus : Sit nomen, etc. Benedicat vos divina majestas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. De Indulgentiis dandis :
De par Mossenhor l'Evesque,
Que Dieus vos donne gran mal al bescle, (jecur)
Avec una plena balasta de pardos
Et dos das de raycha de sot lo mento.
Alia est formula indulgentiarum quæ refertur ibid. fol. 133. sub festo S. Johannis Evangelistæ, ubi eædem cæremoniæ atque diei præcedentis præscribuntur :
Mossenhor ques ayssi presenz
Vos dona xx. balastas de mal de dens,
E à vos autras donas atressi
Dona ia. coa de rossi.
Sed hæc ludicra, seu potius crimina, ut loquitur Chrysologus, vel μωρὰς ϰαὶ βλάπτουσας τέρψεις, uti vocantur a S. Asterio, non semel evellere conata est Summorum Pontificum auctoritas. Exstant enim literæ Petri Capuani Cardinalis Legati in Francia ann. 1198. quibus præcipit Odoni Episcopo Parisiensi et aliquot Canonicis ejusdem Ecclesiæ, ut hocce festum, quod Fatuorum appellabatur, et in Ecclesia Parisiensi, ut in cæteris, invaluerat, penitus abolerent ; [] quod dictus Episcopus aliique ad id nominati Commissarii executi sunt, facta ordinatione in Ecclesia deinceps observanda, quæ habetur apud Gussanvillam post Notas ad Petrum Blesensem.
L. Favre, 1883–1887.
Sæculo duodecimo jam festum fatuorum fuerat correctum :
Ex fideli relatione quamplurimum didicimus, quod in festo Circoncisionis Dominice, in eadem ecclesia (Parisiensi) tot consueverunt enormitates et opera flagiciosa committi quod locum sanctum, in quo gloriosa Virgo gratam sibi mansionem elegit, non solum feditate verborum, verum etiam sanguinis effusione plerumque contingit inquinari ; et eatenus adinventio tam pernitiose temeritatis invaluit, ut sacratissima dies, in qua mundi Redemptor voluit circumcidi, festum fatuorum, nec immerito, generaliter consueverit appellari. Attendentes igitur quod in hiis diebus calamitatis et luctus, quos turbatio temporum et terrarum et precipue desolatio terre orientalis graviori perfudit amaritudine, potius debemus orationibus et lacrymis indulgere, quam hujusmodi vanitatibus et turpitudinibus inservire... Volentes in statum canonicum revocare quod in scandalum ecclesie temere noscitur pullulasse, auctoritate prefati legati, adhibita maturitate consilii, supradictam sollempnitatem ordinavimus in hunc modum : in vigilia festivitatis, ad vesperas, campane ordinate, sicut in dupplo simplici pulsabuntur. Cantor faciet matriculam in omnibus ordinate. Rimos, personas, luminaria herciarum, nisi tantum in rotis ferreis et in penna, si tamen voluerit ille qui capam redditurus est, fieri prohibemus. Statuimus etiam ne dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur. In choro autem induet capam suam, assistentibus ei duobus canonicis subdiaconis, et tenens baculum cantoris, antequam incipiantur vespere, incipiet prosam Letemur gaudiis ; qua finita, episcopus, si presens fuerit, vel decanus, absente episcopo, vel capellanus episcopi, utroque absente, incipiet vesperas ordinate et sollempniter celebrandas ; hoc addito quod responsorium et Benedicamus in triplo, vel quadruplo, vel organo poterunt decantari ; alioquin a quatuor subdiaconis indutis capis sericis responsorium cantabitur. Complectorium ordinate et sollempniter cantabitur. Pulsato autem uno classico ante matutinos, sicut in summis sollempnitatibus, matutini ab episcopo, vel decano, vel capellano incipiantur ordine debito consummandi ; hoc adjecto, quod tercium et vi. responsorium in organo, vel triplo, vel quadruplo cantabuntur. Cantor matutinorum responsoria ordinabit. Missa similiter cum ceteris horis ordinate celebrabitur ab aliquo predictorum ; hoc addito quod epistola cum farsia dicetur a duobus in capis sericis, et postmodum a subdiacono nichilominus perlegetur. Responsorium et Alleluia in triplo, vel quadruplo, vel organo, in capis sericis, cantabuntur, et erunt in missa iiiior procedentes. Vespere sequentes sicut priores a Letemur gaudiis habebunt initium, et cantabitur Letabundus, loco hymni. Deposuit quinquies ad plus dicetur loco suo, et si captus fuerit baculus, finito Te Deum, consummabuntur vespere ab eo quo fuerunt inchoate. Ultimum similiter completorium ordinate dicetur. Per totum festum, in omnibus horis, canonici et clerici in [] stallis suis ordinate et regulariter se habebunt. (Cart. N. D. Paris. I, p. 72-75, an. 1198).
Illud etiam interdixit Concilium Parisiense ann. 1212. part. 4. cap. 16 :
A festis vero follorum, ubi baculus accipitur, omnino abstineatur.
Id est baculus Episcopalis. Præterea Concilium Copriniacense ann. 1260. can. 2 :
Rursus cum in balleatione, quæ in festo SS. Innocentium in quibusdam Ecclesiis fieri inolevit, multæ rixæ, contentiones, et turbationes, tam in divinis Officiis, quam aliis consueverunt provenire, prædictas balleationes ulterius sub intimatione anathematis fieri prohibemus.
Vide Statuta Joannis Archiepisc. Cantuariensis ann. 1279. In Concilio Rotom. ann. 1445. cap. 11. vetantur ludi, qui Fatuorum vulgariter nuncupantur, cum larvatis faciebus, et alias inhoneste fieri in Ecclesiis aut Cœmeteriis, etc. Huc etiam spectant, quæ habentur in Necrologio Ecclesiæ Parisiensis :
7. Idus Januarii ob. Hugo Clemens Decanus noster et Sacerdos, (frater Henrici Clementis Franciæ Marescalli)... Procuravit etiam salubriter et devote, quod festum B. Joannis Evangelistæ post Nativitatem Domini, quod prius negligenter et joculariter agebatur, solenniter et devote celebraretur in Ecclesia nostra, etc.
Sed hisce Ecclesiasticis statutis vix aboleri et extingui potuit, adeo ut longe postea etiam obtinuerit in Anglia : quod sane colligere licet ex Inventario ornamentorum Ecclesiæ Eboracensis ann. 1530. in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 169. ubi hæc legimus :
Item una mitra parva cum petris pro Episcopo puerorum.
Infra :
Item unus annulus pro Episcopo puerorum, et duo archys, unus in medio ad modum Crucis cum lapidibus in circumferentiis, etc. Decanorum Kalendæ rurales,
in Concilio Rotomag. ann. 1313. cap. 6.
At in Gallia videtur desiisse, ex quo serio manum admovit Facultas Theologiæ Parisiensis ann. 1444. 12. Martii, missa ad id Epistola encyclica ad Galliæ Præsules, damnatoque, pleno Theologorum consessu, hocce festo, in quo Sacerdotes ipsi ac Clerici Archiepiscopum, aut Episcopum, aut Papam creabant, eumque Fatuorum appellabant :
Divini ipsius Officii tempore larvati, monstruosi vultibus, aut in vestibus mulierum, aut leonum, vel histrionum, choreas ducebant, in Choro cantilenas inhonestas cantabant, offas pingues supra cornu altaris juxta celebrantem Missam comedebant, ludum taxillorum ibidem exarabant, thurificabant de fumo fœtido, ex corio veterum sotularium, et per totam Ecclesiam currebant, saltabant, etc.
Verba sunt citatæ Epistolæ, quam edidit Savaro, et ex eo Gussanvilla. Similia fere habet Concilium Basileense sess. 21. extr. ubi etiam festum fatuorum appellatur. Sed de hoc festo alia tradunt Cognatus in Histor. Tornacensi, et Marlotus in Metropoli Remensi, ad ann. 1509. Similem vesaniam in rebus sacris Michaëlis μεθυστοῦ Imp. recitant Constantinus Porphyrogen. in Basilio num. 21. Edit. Combefisii, Continuator Theophanis lib. 4. n. 38. Symeon Logotheta in eod. Michaële num. 18. et alii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Etquidem adeo invaluerat hæc festivitas, atque Clericorum lasciviæ ita erat accommoda, ut ann. 1406. in jus vocatus fuerit quidam clericus qui in Episcopum stultum cleri Gradacii diœcesis Vivar. electus sollempnitates facere et onera supportare ad quæ ipse ut Episcopus et alii episcopi sic electi, facere [] tenetur et sunt facere assueti, non fecerat et facere recusabat. Res diu coram Officiali Vivariensi agitata, tandem trium e præcipuis Canonicis arbitrorum judicio permissa est. Horum sententiam exscribemus ex Schedis D. Lancelot :
Ideo per hanc nostram diffinitivam sententiam quam proferimus in hiis scriptis declarationem, arbitrium et pronuntiationem nostras sedentes pro tribunali, prout supra continetur, venerabili signo sanctæ Crucis nos munientes dicentes, In nomine P. et F. et Sp. S. Amen. Pronuntiamus, arbitramur, cognoscimus, sententiamus et declaramus dictum Abbatem et ejus præcessorem legitime et debite probasse intentionem suam et partis suæ, et dicta, proposita et replicata ex adverso non obstare, idcircoque dictum Guillelmum Raynoardi tanquam Episcopum stultum ad solvendum prandium, per Episcopum stultum dari et solvi consuetum, per dictumque Guillelmum substractum sine causa, condempnamus, et pro hoc dictum Abbatem et ejus clerum in possessione sua dictæ electionis pari sententia restituimus et reducimus. Et ut nostra sententia debitum sortiatur effectum, volumus, ordinamus, præcipimus et mandamus, quod idem Guillelmus Raynoardi ut Episcopus stultus dare et solvere teneatur ipsi Abbati et clericis qui consueverunt in hujusmodi actu interesse, prandium in festo proxime venienti B. Bartholomei Apostoli in loco de Gradacio et in loco ibidem consueto ; neutram dictarum partium ex certis causis animos nostros moventibus in expensis factis tam in causa et causis litigii quam causa compromissoria præsenti condempnantes, declarantes quod una pars ab alia, et e contra, nichil petere possit, exigere seu recuperare ratione expensarum prædictarum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Variæ fuerunt hujusce festivitatis, pro diversis Ecclesiis in quibus recepta erat, appellationes, quemadmodum et diversis diebus celebrata :
festum Hypodiaconorum, Stultorum, Fatuorum, Innocentium, etc.
dictam passim reperimus. Statuta Ecclesiæ Nivern. ann. 1246. apud Marten tom. 4. Anecd. col. 1070 :
Item, quia in festo stultorum, scilicet Innocentium et anni novi in Ecclesia vestra multa fiunt, sicut intelleximus, inhonesta, etc.
Durandus Ration. divin. Offic. lib. 7. cap. 42. de S. Stephano :
Subdiaconi vero faciunt festum in quibusdam ecclesiis in festo Circumcisionis, ut ibi dictum est, in aliis in Epiphania, etiam in aliis in octavis Epiphaniæ ; quod vocant festum stultorum. Quia enim ordo ille antiquitus incertus erat... ideo Subdiaconi certam ad festandum non habent diem.
Cetera quæ ad hanc festivitatem spectant silebimus ; unum dumtaxat subjiciemus ex MS. codice Bellovac. ann. circiter 500. ubi ia. hæc occurrit rubrica Dominus Cantor et Canonici ante januas Ecclesiæ clausas stent foris tenentes singuli urnas vini plenas cum cyfis vitreis, quorum unus Canonicus incipiat, Kalendas Januarias, etc. tunc aperiantur januæ. Et alibi :
Hac die incensabitur cum boudino et saucita.
Vide Abbas Conardorum et Abbas Esclaffardorum.
P. Carpentier, 1766.
Ritu minus indecenti in ecclesia Rotomagensi celebrabatur Festum Innocentium, ut patet ex Ordinar. MS. ejusd. eccl. :
Hoc finito (hoc est, finita processione, quæ fiebat post Vesperas S. Joannis Evang.) duo pueri tunicis et amictis inducti, tenentes candelabra cum cereis ardentibus, et omnes pueri ecclesiæ in cappis tenentes cereos ardentes, cum suo episcopo exeant de vestiario bini et bini [] cantantes
R'. Centum quadraginta ; et processione ordinata veniant per chorum et eant ad altare Innocentium et ibi stationem faciant, et finiatur ibi, et tres pueri cantent : Hi empti sunt. Quo finito sequitur antiphona, Innocentes : tres pueri V'. Letamini : episcopus orat. Deus hodierna die. In reditu antiphona vel R'. de S. Maria, ad placitum :
duo presbyteri (l. pueri) cantent
V'. Post partum : episcopus orat. Deus qui salutis. Pueri dicant Benedicamus. Sequitur benedictio episcopi, et dicat unus puer alta voce, Humiliate vos ad benedictionem ; et alii respondeant, Deo gratias : Benedictio : dominus episcopus, Benedicat vos, etc. Deinde ubi de Matutinis ejusdem festi :
Dum ix. lectio legetur, pergant pueri ad vestiarium ; qua finita exeant bini et bini cum cereis ardentibus cantantes
R'. Centum quadraginta : tres pueri cantent V'. et prosam ante altare in modum coronæ, illud finiant ; quo finito incipiatur Te Deum... Ad missam, omnes pueri in capis in medio chori regant chorum, episcopus incipit officium, Ex ore infantium,... Kyriel et Gloria festive ;... Graduale pueri, ut prænotatur, Anima nostra V'. Laqueus ; episcopus, cum eo omnes pueri in modum coronæ, Alleluia, Hi sunt qui, cum sequentia, episcopus incipiat, Celsa pueri ; Evangelium in cantu, Angelus Domini apparuit ; Credo ; offertorium, Anima nostra, quod incipiatur ab episcopo ;... deinde offerant omnes quod voluerint, ut supra notatur. Secreta, Adesto Domine muneribus. Præfatio, Quia per incarnati. Sanctus, festive. Communicantes, Agnus festive. Communio, Vox in Rama. Postcommunio, Votiva... Ad vesperas antiphonæ cum neuma finiantur. Antiph. Tecum principium... Domnus episcopus cum eo duo tunicati R'. Justi in perpetuum... Antiph. O quam gloriosum ; Psalmus Magnificat, et tamdiu cantetur Deposuit potentes, quod baculus accipiatur (ab eo) qui accipere voluerit. Vespere finiantur a dietario.
P. Carpentier, 1766.
In ecclesia Tullensi duo, ut ita dicam, eligebantur Innocentium episcopi ; unus suo ordine ex canonicis, qui expensas hujusce festi suppeditare sub pœna ignominiæ et canonicalium emolumentorum privatione tenebatur : alter ex pueris vel junioribus ecclesiæ, qui personam episcopi ageret. De utriusque electione et officio ita habent Statuta MSS. ejusd. eccl. collecta ann. 1497. fol. 65. v° :
De festo et episcopo Innocentium... Quolibet anno assignatur ista festivitas uni canonico, secundum ordinem receptionis suæ ad præbendam, fitque ipsa assignatio post cœnam diei Innocentium ; ita quod is qui illa die festum peregit, gratias refert episcopo et toti comitivæ ac excusari petit, si in aliquo defecit ; et finaliter pileum romarini vel alterius confectionis floreum exhibet ipsi episcopo, ut tradat canonico in receptione sequenti constituto ad futurum annum ipsum festum agendum, vel ejus procuratori : si enim absens fuerit, jam erit per tres menses ante diem hujusmodi, ut procuratorem ad id mittat, interpellandus per litteras capituli... Tunc si venerit aut miserit procuratorem ad recipiendum et subeundum onus ipsum, admittitur ; et si est dubium de variatione aut illusione, exigitur cautio. Si vero talis interpellatus cederet præbendæ, is qui succederet non reciperetur in illa donec cavisset ipsum festum pro et nomine ipsius cedentis et non suo facere : si autem facere contemneret adveniente festo, suspenderetur cappa nigra in raustro (l. rastro) medio [] chori, et tandiu ibi maneret in illius vituperium, quandiu placeret subdiaconis feriatis et pueris chori ; et in ea re non tenerentur nobis capitulo obedire. Pariter fieret contra præsentem præbendam, si similiter contemneret, nec uterque, tam absens quam præsens, non cedens præbendæ, unquam participare in quibusque suis emolumentis ecclesiæ poterit, donec hujusmodi festum fecerit et contemptum prædictum emendaverit. Verum de rigore is qui festum ipsum agit, non tenetur convivare, nisi eos, qui de Innocentibus computantur... Fiunt ibi moralitates vel simulacra miraculorum cum farsis et similibus jocalis, semper tamen honestis. Nec est prætereundum quod Sabbato primo in Adventu Domini, conveniunt post completiorum omnes pueri et subdiaconi feriati, qui in numero dictorum Innocentium computantur, et ibi eligunt episcopum alterum ex pueris pro instante tunc Innocentium festo, qui illico assumitur et cantantibus omnibus
Te Deum laudamus, pulsantibus utique campanis, portatur ad cathedram retro altare B. Mariæ, ubi primo episcopi Tullenses intronizantur, et ibi sedet ; completoque Te Deum et in fine, alter eorum dicit collectam festi Innocentium, et tunc adiscit episcopus officium ejus, ita quod adveniente festo, indutus mitra et pontificalibus insigniis, baculo pastorali prædelato, officium agit episcopi in utrisque vesperis vigiliæ et diei, ac in matutinis et missa sedens aut stans, prout sibi placet, in stallo superiore episcopi et benedictionem impendat, ceditque eidem pro dictis Horis dominus episcopus. Ipsa autem die de mane equitare habet idem episcopus Innocentium ad monasteria SS. Mansueti et Apri per civitatem transeundo in comitiva suorum æqualium, quibus etiam majores et digniores personæ dignitatum comitantur per se vel suos servitores et equos, et descendentes ad fores ecclesiarum prædictarum intonat unam antiphonam et dicit episcopus orationem, sibique debentur a quolibet monasteriorum eorundem xviij. den. Tullenses, qui si illico non solvantur, possunt accipere libros vel vadia, et decanus canonicus qui festum facit, tenetur eidem episcopo providere de equo, chirotecis et bireto. Cantatis ejusdem diei vesperis, episcopus ipse cum mimis et tubis procedit per civitatem cum sua comitiva, via qua fiunt generales processiones... In octavis Innocentium rursus vadit episcopus cum omni comitiva sua in habitibus suis ad ecclesiam B. Genovefæ, ubi cantata antiphona de ipsa virgine cum collecta, itur ad domum parochialem ejus ecclesiæ vel alibi, ubi magister et fratres domus Dei, quibus ipsa ecclesia est unita, paraverint focapam unam, poma, nuces, etc. ad merendam oportuna ; et ibi instituuntur officiarii ad marencias super defectibus aut excessibus in officio divino per totum annum commissis, qui defectus seu marenciæ... applicantur ad convivandum episcopum et ceteros de numero Innocentium in crastino Innocentium, quo omnes vadunt per civitatem post prandium, faciebus opertis, in diversis habitibus, et si quæ farsæ practicari valeant, tempore tamen sicco, fiunt in aliquibus locis civitatis, omnia cum honestate ; et in regressu acceditur denuo ad dominum canonicum seu ejus procuratorem ac locum, ubi factum est festum Innocentium, qui tenetur adhuc ministrare merendam ex reliquiis præcedentis diei.
P. Carpentier, 1766.
Verum iis omnibus præstant Literæ Caroli VII. reg. Franc. ann. 1445. 17. [] Apr. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1804. in quibus ludicra, imo impia hujusce festi perstringuntur, quæ abolere frustra tentassent Concilium Basileense et Theologi Parisienses, nisi accessisset auctoritas regia, atque ejusmodi vesaniam severius damnasset :
Charles, etc. Nostre amé et féal conseiller l'évesque de Troyes nous a fait exposer en complaignant, que combien que... par le decret (du Concile de Basle) est expressément deffendu aux gens et ministres de l'église certaine dérisoire et scandaleuse feste, qu'ils appellent la feste aux fols, laquelle en plusieurs églises cathédrales et autres collégiales estoit accoustumé de faire, environ les festes et octave de Noël, en laquelle faisant iceux gens d'église irrévérences et dérisions de Dieu nostre créateur, et de son saint et divin office, au très grand vitupere et diffame de tout l'estat ecclésiastique, faisoient toutes églises et lieux saints, comme dehors, et mesmement durant le divin office plusieurs grandes insolences, dérisions, mocqueries, spectacles publics, de leurs corps déguisements, en usant d'habits indécents et non appartenants à leur estat et profession, comme d'habits et vestements de fols, de gens d'armes et autres habits séculiers, et les aucuns usants d'habits et vestements de femmes, aucuns de faux visages, ou autres telles illicites manieres de vestements, et apostatant de leur estat et profession ; par lequel decret tous les abus et autres que l'on a coustume de faire à ladite feste, eussent esté sur certaines peines deffenduës ; et nous pareillement, en tant que faire le pouvons, l'eussions deffendus : ... néantmoins cette présente année, auxdites festes des Innocents et Circoncision derrain passées,... ils (les ecclésiastiques de Troyes) firent et ont fait ladite feste aux fols en plusieurs excez de mocqueries, spectacles, déguisements, farces, rigmeries et autres telles folies, qu'ils n'avoient oncques mes fait de mémoire d'homme... Toutes lesquelles choses venues à la connoissance de la Faculté de Théologie de nostre université de Paris, et qui leur a semblé que telles choses ne se doivent aucunement taire ou dissimuler, les maistres d'icelle Faculté de Théologie, pour obvier de leur pouvoir aux grands maux et excez dessusdits,... par grande et meure déliberation, ont fait et compilé certaine notable epistre, pour icelle de par eux envoyer aux prélats et chapitres de nostredit royaume, en détestant et condamnant ladite damnable feste, comme superstitieuse et paganique, laquelle premiérement eut son introduction et commencement des payens et incrédules idolatres, comme bien expressement dit monsieur S. Augustin... Mais parceque aucuns d'iceux, qui veulent faire et continuer ladite feste, par leur fole outrecuidance et présomtion ont dit et dient encore, que veuille ou non nostre conseiller, et nonobstant lesdites eonclusions et véritez théologiques, ils la feront encore,... nostre dit conseiller nous a humblement supplié que sur ce nous lui veuillons bailler et faire bailler par nos officiers confort et aide, autant que besoin ly en sera. Pourquoy nous considérans, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tam alte inerat clericorum animis hæc vesania, ut radicitus eam evellere hactenus tentare non ausi fuerint horum temporum sapientiores, quam sensim pedetentimque resecare satius esse duxerunt. Sic moderate se gessit capitulum Autissiodorense, ut legitur inter Probat. Hist. Autiss. pag. 310. et seqq. [] Primo quidem anno, scilicet 1395. ut servitium honeste fieret, nec ponerentur aliqua mala verba statuit. Anno 1396. sumpta occasione belli contra Saracenos, ut nullum signum festi fatuorum penitus fiat hac vice ordinavit. Anno 1400. Capitulum ordinavit quod de cætero omnes, qui de Festo fatuorum fuerint, non pulsent campanam capituli sui post prandium, dempta prima die, in qua suum episcopum eligent, et etiam quod in suis sermonibus fatuis non ponant seu dicant aliqua opprobria in vituperium alicujus personæ, sub pœna amissionis distributionum suarum per quindecim dies, etc. Eodem anno obtinuerat episcopus, quod illi de Festo fatuorum in ecclesia Autiss. non poterant facere capitulum, et quod procuratores non poterant uti officio procurationis, et quod nullus poterat post cantationem Horarum in ecclesia Autiss. clamare la Fête aux fous. 2. Dec. 1401. abbas Pontigniaci prædicavit in capitulo de abolendo Festum fatuorum, quod dictum festum non erat, nec unquam fuerat a Deo nec Ecclesia approbandum seu approbatum... Die tertia proposuit dom. decanus... conclusum fuisse per Universitatem Paris. abolendum dictum festum ; quod Universitas erat intentionis et propositi hæc facere publice prædicari per universas ecclesias regni Franciæ, ... et ipsum festum annullare etiam per invocationem brachii sæcularis... Omnes dicti domini capitulantes, ut sequitur in sua deliberatione, per capita, singulariter singuli, quod dictum Festum fatuorum annullaretur, et quod super hoc fiet aliqua bona ordinatio per dominos capitulantes, quam habebunt ipsi, qui dictum festum subdiaconi celebrabunt, tenere ; et quod nullus sermo in dicto festo infra ecclesiam fieret, quodque nullus ecclesiam ipsam intraret, maxime dum celebrabuntur divina, nisi indutus suis vestibus ecclesiasticis. Nihilominus ad habendum aliquam memoriam de dicto festo, fieret die Circumcisionis Domini festum, quod dicetur subdiaconorum, quemadmodum die festi S. Johannis, presbyteri ; die Innocentium, pueri in albis ; et die S. Stephani, diaconi...... 12. Dec. 1407. quia aliquibus dubitabitur utrum ista ordinatio de dicto festo non faciendo, solum teneretur pro isto anno, vel perpetuo :
propterea iterato de consensu omnium dominorum de capitulo... statutum et conclusum, quod dicta ordinatio de dicto Festo fatuorum non faciendo, perpetuo et inviolabiliter custodiatur et teneatur. 2. Jan. 1410. decanus exposuit, quod cum jam diu est, ...... extiterit ordinatum, quod.... deinceps Festum fatuorum amplius non fieret ; .... nihilominus tamen, spretis omnibus et defensionibus, plures de ecclesia canonici tortarii, capellani et clerici, Deum præ oculis non habentes, ultro dictum festum fecerunt. xviij. Dec. 1411. fuit hodie ordinatum, quod statutum factum die Lunæ in vigilia S. Luciæ ann. cccc. vij. quod Festum fatuorum omnino tolleretur perpetuo, ut in eodem continetur, observetur inviolabiliter.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem festi deliramenta rursum graphice depingit Ludovicus archiepiscopus Senonensis in Stat. ann. 1445. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 96 :
Paveant igitur et erubescant observantes cujusdam festivitatis ritum nefarium, quem sui præpositores Festum fatuorum vocant, quem procul dubio diabolica institutio sub venerabili nomine Domini et jocunditatis dierum natalitiorum ejus sacerdotibus et clericis in multis ecclesiis observandum tradidit, quibus [] diebus omni sanctimoniæ studere deberent, et spurcitiis et immunditiis se se conferunt et applicant tempore divini servitii, larvatos et monstruosos vultus deferendo cum vestibus mulierum, aut lenonum vel histrionum, choreas in ecclesia et choro ejusdem ducendo, cantilenas inhonestas cantando, offas pingues super cornu altaris juxta celebrantem missam comedendo, ludum taxillorum ibidem exercendo, de fumo fetido et ex corio veterum sotularium thurificando, per totam ecclesiam liguriendo, saltando, turpitudinem suam non erubescendo, nudos homines sine verendorum tegmine inverecunde ducendo per villam et theatra in curribus et vehiculis sordidis ad infamia spectacula pro risu astantium et concurrentium se transferendo, turpes gesticulationes sui corporis faciendo, verba impudicissima atque scurrilia proferendo et multas alias abominationes, quarum pudet reminisci, faciendo, et quod recte vocatum est hoc flagitiosum coagulum, Festum fatuorum, videlicet coagulatio malorum hominum exultantium in rebus pessimis.
P. Carpentier, 1766.
Sed et virgines Deo sacras ejusmodi lasciviis operam dedisse discimus ex Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r° :
Item inhibemus ne de cætero in festis Innocentum et B. M. Magdalenæ ludibria exerceatis consueta, induendo vos scilicet vestibus secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo.
Ubi de monialibus Villæ-Arcelli. Rursum fol. 358. v° :
In festo S. Johannis et Innocentium nimia jocositate et scurrilibus cantibus utebantur (moniales monast. Villaris) ut pote farsis, conductis, motulis : præcepimus quod honestius et cum majori devotione alias se haberent.
Consule Du Tilliot in Comment. ad hist. Festi stultorum part. 1. edit. ann. 1751.
Kalendæ, Conventus Presbyterorum singulis Kalendis mensium. Charta ann. 1087. apud Sammarthanos in Abbatibus Vallis secretæ :
Cujus petitioni dominus Episcopus assentiens ... illud altare ordinavit, .... ita quidem salva justitia in Synodis et Kalendis, ut Sacerdos illius loci Prælatis suis obediat, sicut antea.
Id est, ita ut Presbyter loci illius, sicut cæteri Decaniæ Sacerdotes, per singulas Kalendas convenire teneatur. De conventu Presbyterorum singulis Kalendis mensium, agunt Hincmarus Remensis in Capitulis ad Presbyt. cap. 15. Riculfus Suessionensis in Constit. cap. 20. Aitho in Capitular. cap. 29. Regino lib. 2. cap. 216. Burchard. lib. 2. cap. 164. etc. Instituti vero causam prodit Concilium Nannetense can. 15. et idem Hincmarus in Capitulis ann. 12. Episcopatus editis, cap. 1. scilicet ut collationem de pœnitentibus suis haberent, et qualiter unusquisque pœnitentiam suam faceret, vel, si forte aliquis contra parem suum discordiam haberet, ei reconciliaretur. Seu, ut Riculfus, ut de suo ministerio et religiosa conversatione atque de his, quæ in eorum parochiis accidunt, sermonem haberent, etc. Hinc Calendas observare male Calendos, apud Eccardum in Probat. Originum Habsburgo-Austriac. col. 206. in Actis Murensis Monasterii pag. 9. est singulis Kalendis iis Clericorum collationibus interesse. Vita S. Udalrici cap. 6. de Presbyteris :
Si per Kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, etc.
Concilium apud Pontem Audomari ann. 1279. cap. 21 :
Statuimus etiam ... ut Clerici moneantur in Synodis, in Ecclesiis Cathedralibus, [] atque Parochialibus, et etiam a Decanis ruralibus, in suis Kalendis, ut ipsi tonsuram et habitum deferant Clericis congruentes.
Concilium Rotomagense ann. 1335. can. 11 :
Statuit præsens Concilium, quod singuli Diœcesani in suis Capitulis, seu Kalendis exponant casus dictæ Sedi Apostolicæ et Diœcesanis specialiter reservatos, etc.
Statuta Synodalia Eccles. Catalaunensis ann. 1393. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 669 :
Quod Decani Christianitatis singulos hujusmodi ordinationis transgressores saltem ter in anno, videlicet infra xv. dies post celebrationem suorum conciliorum seu Calendarum... denuntiare teneantur.
Kalendæ, Sodalitates ad pias causas, inquit Sambucus. Fratres Calendarum, qui vulgo Confratres, forte quod singulorum mensium Kalendis invicem convenirent, occurrunt in lib. 1. Decretal. S. Ladislai Regis Hungariæ cap. 14. 39. et in Capitulis Laurentii Archiep. Strigon. cap. 46.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Kalendarii Fratres. Vide in Frater.
P. Carpentier, 1766.
Kalendarum Festum. Comput. ann. 1480. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 342. col. 2 :
Item alia expensa ad causam donorum, quæ fieri consueverunt dominis officiariis regiis, consulibus, accessoribus et aliis personis consuetis, in festo Kalendarum sive nativitatis Domini.
P. Carpentier, 1766.
Kalendæ Januarii, quibus Romæ pueri domos ingredientes bona adprecantur. Cerem. Rom. ad calcem Cod. Ms. eccl. Camerac. :
Hii sunt ludi Romani communes in Kalendis Januarii. In vigilia Kalendarum in sero surgunt pueri et portant scutum. Quidam eorum est larvatus cum maza in collo ; sibilando sonant timpanum, eunt per domos, circumdant scutum, timpanum sonat, larva sibilat. Quo ludo finito, accipiunt munus a domino domus, secundum quod placet ei. Sic faciunt per unamquamque domum. Eo die de omnibus leguminibus comedunt. Mane autem surgunt duo pueri ex illis, accipiunt ramos olivæ et sal, et intrant per domos, salutant domum : Gaudium et lætitia sit in hac domo ; tot filii, tot porcelli, tot agni, et de omnibus bonis optant, et antequam sol oriatur, comedunt vel favum mellis, vel aliquid dulce, ut totus annus procedat eis dulcis, sine lite et labore magno.
P. Carpentier, 1766.
Kalendis Januarii, mensam cum epistolis ratione divinationis parare, sortilegium est committere, in Vocabul. Jur. canon. Martini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Kalendæ Æliæ, pro Kalendæ Juniæ. Vide Hofman. in voce Æliæ Calendæ.
P. Carpentier, 1766.
Kalendæ Græcæ, Proverbii genus, pro Numquam, quia Græci non habent Kalendas more Latinorum, ut notant docti Editores ad Vit. S. Rosæ tom. 5. Aug. pag. 971. col. 2 :
Apage, sat nugarum, ad Calendas Græcas hæc impleta videbimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Kalenda, Pensitatio quæ prima cujuslibet mensis die Canonicis conceditur, unde nomen sortita est. Obituarium Ecclesiæ Morinensis MS. :
Nota quod semper prima die cujuslibet mensis pro Kalenda quilibet Canonicus habet duodecim denarios.
Kalenda, pro quovis die. Vita S. Landrici Episcopi Metensis n. 11 :
Qui locus prius a Monachis cultus, in tantum cognoscitur esse immutatus, ut cum suppellex Ecclesiæ, librorum scilicet cæterorum ministeriorum tali modo inde subtraherentur,[] per multos annos Kalenda festivitatis S. Landrici oblivionis rubigine tegeretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Intra Calendas, quid significet inquirit A. Gellius Noct. Attic. lib. 12. cap. 13. ubi Apollinaris Sulpicius :
Qui jussus est intra Calendas pronuntiare, nisi Calendis pronuntiet, contra jussum vocis facit.
Contra vero Gellius existimat eum et ante Calendas, et ipsis Calendis jure pronuntiare posse :
cum omne tempus, quod Calendarum die includitur, intra Calendas esse recte dicatur.
Kalendæ, Anni initium, vel primus dies : ita, ni fallor, accipienda hæc vox, quæ crebro occurrit in Tabulario Conchensi in Ruthenis charta 44 :
Et donat de censum 9. denarios Pogesos, et ad Calendas duos membros,... et ad messiones unum medium molton escorgatum, etc.
Chartularium S. Petri de Domina fol. 116 :
Habemus unum mansum qui reddit per messiones 4. focarias magnas et optimas et sex capones... et per Calendas duos denarios per ublias.
Chartul. Camalariense :
In Vareniaco est unus mansus alodi, et debet in Maio multonem et agnum, et in Kalendis 1. sextarium segel.
Kalendæ Martiæ, a quibus veteres Franci annum auspicabantur. Decretum Tassilonis de popularibus Legibus § 12 :
Transactis tribus Kalendis Martiis, post has ancilla permaneat in perpetuum.
Chronicon Fredegarii de Pipino :
Evoluto anno præfatus Rex a Kal. Martiis omnes Francos, sicut mos est, Bernaco villa ad se venire præcepit.
Vide Dissertationem quartam ad Joinvillam pag. 152. et supra in voce Annus.