« »
 
[]« Annus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 262c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNUS
ANNUS. Non quæ apud veteres, qui Christum præcesserunt, anni ratio, sed quam diversa etiam post Christum natum apud omnes fere gentes fuerit, hic disquirere videtur operæ pretium : cum absque hacce notione in perlegendis mediæ ætatis Scriptoribus plerisque tenebræ offundantur ; dum suam quique annos numerandi, et eorum initia auspicandi rationem servant : quod quidem breviter prosequemur, indicatis auctorum locis qui hac de re ex professo commentarios ediderunt, ut ex iis lectoribus [] haurire liceat quæ pluribus pertractare Glossarii institutum non patitur.
Græcorum computos, ærasque præcipuas esse tres inter eruditos convenit. Nam aliam esse dicunt quæ ab initio rerum ad Christi in uterum adventum aut natalem annos computat 5943. aliam quæ annos numerat 5501. tertiam quæ 5509. constituit. Primam Antiochenam appellabant aliqui, secundam Æthiopicam, tertiam Alexandrinam ; priorem vero Petavius Alexandrinam, tertiam Romanam. Secundam amplectitur Synodus VII. Act. 6. pag. 405. Edit. Labbei, ut et Cyrillus Scythopolitanus in Vita S. Euthymii num. 109. Georgius Syncellus, Theophanes, Auctor Miscellæ, et aliquot alii. Postrema vero utuntur Scriptores alii Byzantini. Vide Petavium in Auctario lib. 8. cap. 1.
Annos mundi, ut et indictiones, auspicantur Græci, seu Byzantini Scriptores a Kal. Septemb. uti passim observare est apud Cedrenum, Scylitzem, Pachymerem, Cantacuzenum, Phranzem, etc. unde ejusmodi Indictio Constantinopolitana dicitur apud Petavium, etc.
Anni Martyrum, seu Epochæ Diocletianeæ, ab Ægyptiis Christianis Ecclesiæ Alexandrinæ hactenus usurpatæ, initium desumitur a persecutione Diocletiani, quam in annum 302. vel 303. vulgo conjiciunt Chronologi : qua de re extant virorum doctissimorum conjecturæ ex Concilio Cirthensi potissimum desumptæ, Baronii, Scaligeri, Petavii, et novissime V. Cl. Joannis Broei, in ea Disquisitione, quam de initio persecutionis Diocletianeæ et Epocha Concilii Cirthensis inscripsit. Ab hac autem æra Martyrum, Alexandrini, Abyssini, et alii annos suos auspicantur. Vide Adonem Viennensem in Chron. initio Constantini, et ann. 527. Chronicon Orientale pag. 85. 109. 124. 125. 127. 146. 202. et doctissimum Henschenium in Exegesi præliminari ad t. 5. Martii c. 2. n° 11.
Anni Seleucidarum, quibus Judæi plurimum usi sunt, postquam sub dominatu Græcorum esse cœperunt, a Seleuci Regis exordio initium sumunt, quod ab illo anno procedere, qui ante Christianam æram putatur 312. et est periodi Julianæ 4402. quo 117. Olympias iniit. Duplex est horum annorum initium ; nam alias a verno tempore, et a Nisan Judaïco, alias ab autumno et Tisri progrediuntur. Rursus interdum lunares anni, interdum Juliani usurpantur et fixi. Judæi in annis contractuum (ita annos Seleucidarum vocant) lunares adhibent. Syromacedones, sive Antiocheni post Julianam anni formam editam solares adsciverunt, atque ab Hyperbereteo, sive Octobri Juliano duxerunt exordium. Hæc fere Petavius, quem consule.
Annos præterea Antiocheni peculiari ratione putabant, a mense Octobri ducto eorum initio, et ab anno mundi 3935. et Periodi Julianæ 4665. qua quidem æra, quam χρηματισμὸν τῆς Αντιοχείας vocat, utitur præ cæteris Euagrius lib. 2. cap. 12. lib. 4. cap. 9. Vide eumdem Petavium lib. 10. de Doctr. temp. cap. 62. et lib. 3. Ration. cap. 14.
Anni Gratiæquibus multi sæculo xii. usi sunt dicti quod a Natali Christi initium sumant, ut auctor est Josephus Scaliger in Canonibus isagog. pag. 275. ubi observat Æthiopes æram Martyrum dupliciter putare, aut ab annis expansis Diocletiani, aut a periodis Dionysianis : ab annis enim Diocletiani [] abjectis omnibus 532. reliquos esse annos gratiæ. Vide eumdem de Emendat. tempor. pag. 693.
Annos ab Christi Incarnatione numerandi primus auctor fuit Dionysius cognomento Exiguus, qui Justiniano imperante, et cum Cassiodoro familiarissime sæculo Christi sexto vixit. Scribit Petrus Gassendus in Kalendario Romano cap. 5. Dionysium, cum annorum series in Canone beati Cyrilli ab anno Diocletiani 153. incœpta, nihil aliud foret quam eorumdem annorum Diocletianorum consecutio, indignum existimasse circulis sacris innectere impii Tyranni, persecutorisque memoriam, satiusque duxisse seriem annorum ab ipsa Christi Domini Incarnatione adhibere. Sed cum is cyclum suum ad Christi Incarnationem accommodasset, et primum ejus annum nominasset eum, in quo Christus conceptus et natus erat, qui Dionysium secuti sunt, cum viderent hominum vitam non ab eorum conceptione, sed ab ortu vulgo putari, animadverterentque præterea Nativitatem Christi non longe abesse a fine anni Juliani, et Circumcisionem ipsis Kl. Januarii celebrari, communi fere consensu constituere, ut primus Christi annus ab ejus Nativitate duceret exordium. Unde factum est deinde, ut æra communis ininvaluerit uno anno inferior æra Dionysii, servato tamen toto cyclo Dionysiano in cæteris, id est Luna, Litera Dominicali, et indictione, solo excepto capite, quod pridem observatum a Petavio lib. 12. de Doctrina tempor. cap. 2. 3. et in Appendice pag. 890. et lib. 4. part. 2. Ration. 2. cap. 1. et Jacobo Grandamico de die Natalis Christi pag. 84.
Scribit denique Ægidius Bucherius in Chronologia Regum Francorum sect. 1. supputationem annorum a Christo nato in antiquis historiis ante 750. circiter vix usurpatam : deinceps vero sub Pipino Rege ejusque filio Carolo M. paulatim invaluisse : quod ex Annalibus, quos edidit Duchesnius, plane colligere licet.
Anni Secundum Evangelium. Gervasius Dorobernensis :
Est alia inter Compotistas et Chronicorum scriptores error, et dissonantia. Nam inter supputationem Dionysii, et illam quæ secundum Evangelium esse dicitur anni reperiuntur 22.... si quis autem annos Domini qui secundum Evangelium dicuntur esse conscripti, nosse desiderat, supputationi Dionysii, quem imitamur, 22. annos apponat : hæc est enim de annis Domini inter Evangelium, et præfatum Dionysium dissonantia, sicut in suis Chronicis testatur Marianus Scotus, spatium scilicet annorum viginti duorum.
Utraque supputatione utitur Florentius Wigorniensis.
Francos annum olim auspicatos a Kl. Martiis videtur innuere Decretum Tassilonis cap. 2. § 12. et Lex Alemann. tit. 18. § 5 :
Nec in mallo publico transactis tribus Kalendis Martiis post hæc ancilla permaneat in perpetuum.
Et Concil. Vernense ann. 755. cap. 4.
ut bis in anno Synodus fiat. Prima Synodus mense primo, quod est Kalend. Martiis, etc
. Vide Notas Sirmondi ad Concil. I. Aurelianense.
Observat Henschenius in Exegesi de Genealogia Regum Dagobertinorum cap. 1. n. 3. Gregorium Turonensem et Fredegarium annos a Natali Domini visos inchoasse, aut saltem Romano more Kalendis Januarii, necdum, inquit, recepta consuetudine, quæ deinde paulatim per omnes Francorum ditiones[] propagata est, a Paschate ad Pascha annos computandi. Sed Mabillonius lib. 2. de Re Diplomatica cap 23. n. 4. ex Gregorio ipso, aliisque conficit Gallos sæculis vi. et vii. a Martio annum incipere solitos fuisse. Deinde sibi objicit unum ejusdem Gregorii locum ubi mensis Maius quintus dicitur, ex quo consequens est Januarium anni fuisse initialem. Ad hanc difficultatem solvendam duplicem annum distinguit vir eruditus, solarem unum a Januario incipientem, lunarem alterum a Martio. Unde inquit, etsi Gallis in usu erat annum incipere a Martio ; non tamen desinebant anni initium a Januario repetere, habita ratione cursus solaris. Sic apud Romanos, quibus annum a Jano ducere mos erat ex dicendis, Martius non raro dicebatur mensis primus, September septimus, December decimus, ut apud S. Leonem in Sermonibus, quos de jejunio primi, septimi ac decimi mensis scripsit ; cujusmodi locutionis rationem vide apud eumd. Mabill. loco citato.
Iidem tamen et alii e veteribus Scriptoribus annos a Passione Domini interdum numerasse videntur. Gregorius nempe Turonensis in Historia Francorum sub finem librorum 1. 3. et 10. Fredegarius in Historia Epitomata cap. 73. Victor Tunensis in fine Chronici, et auctor Historiæ Francorum jussu Childebrandi Comitis scriptæ cap. 109. Leguntur Chartæ tres in Tabulario Conchensis Abbat. In Ruthenis, quarum prima, quæ est 19. sic clauditur :
Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1062. a Passione 1029.
Altera, quæ est 20 :
Ista Ecclesia dedicata est, et donus iste firmatus est 15. Kalendas Decemb. die Jovis, Luna 22. anno ab Incarnat. Dom. 1060. a Passione 1028. etc.
Tertia est 64 :
Anno ab Incarnat. Dom. 1093. a Passione
1059 etc. Legi nuper Chartam originalem
Tetbaldi Palatii Comitis
, ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis, quæ sic clauditur :
Data 5. Idus Januarii, Indictione 6. anno a Passione Domini millesimo 83. Regni autem Philippi 23. scripta manu Ingelrami Carnotensis Ecclesiæ Decani et Cancellarii.
At hic evidenter Passio sumitur pro Incarnatione : nam ann. 1083. fuit 23. Philippi Regis, et Indict. 6. Adde Theotfridum Epternacensem in Florib. lib. 1. cap. 6. Rabanum lib. de Computo cap. 63. etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta Theoderici comit. Flandr. in Chartul. 5. Bertini fol. 51 :
Hoc autem factum est Brugis in camera Haketti castellani anno a passione Domini 1133.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro anno Passionis nonnunquam habetur annus trabeationis, id est, annus quo Christus trabi affixus est, ut apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 630. et 633. et pro Anno Nativitatis seu Kal. Januarii annus Circumcisionis, ut in Italiæ sacræ tomo 5. col. 914. et 1619. Hæc emendantur in voce Trabeatio ; ubi abunde probatur de Incarnatione seu Nativitate debere intelligi.
Annos a Transitu, seu morte sancti Martini non semel putat Gregorius Turonensis, quem mortuum anno 401. vel 402. probat Petavius lib. 11. de Doctr. temp. cap. 4. et parte 2. Rationarii lib. 4. cap. 12 ; anno vero 400. Petr. Franciscus Chiffletius in erudita illa, quam nuper edidit Dissertatione, de S. Martini Turonensis temporum ratione.
Sub altera Regum Francicorum stirpe annos a Christi Nativitate ordiuntur Scriptores omnes qui secundo et tertio Historiæ Franciæ volumine habentur : [] verbi gratia, Carolum M. Romæ Imperatorem dictum aiunt die Christi Natalitio anno 801. qui more jam recepto adhuc erat 800. Poëta Saxonicus lib. 4 :
Festa dies cælis, eadem celeberrima terris,
Virginei partus Christique refulserat ortus,
Post octingentos, ex quo processerat, annos.
Idem Carolus, in ejus Vita, obiisse dicitur 5.
Kal. Febr. anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 814.
ubi annus Incarnationis intelligitur annus a Natali Domini incœptus, ut apud Nithardum anno 813. in Chronici Fontannellensis Fragmento, et alibi passim. Breve Adalardi epocham hanc præfert :
Anno Incarnationis 822. mense Januar. Indict. 15. Regni Ludovici 8.
Vetus Charta Zuentebaldi sic clauditur apud Doubletum pag. 809 :
Data 11. Kal. Febr. anno Incarnat. Domini 896. Indict. 14. anno vero Domini Zuentebulchi primo.
Concilium Valentinum III. in Præfatione, dicitur celebratum fuisse
anno 855. ab Incarnatione, Lothario imperante 15. Indict. 3. mense Januario 6. Idus ejusdem mensis, etc
. Ita Concilium Ticinense,
Anno Incarnationis Dominicæ 855. Indict. 3. mense Februario, die mensis 4.
Synodus Ticinensis,
Anno Incarnationis 876. Indict
. 9. mense Februar. In quibus præallatis locis conveniunt anni Christi a Nativitate incœpti cum indictionibus. Proinde evanescunt viri doctissimi conjecturæ in nupera Conciliorum Editione tom. 7. pag. 1848. et tom. 8. pag. 39. 160. et alibi, qui annos Incarnationis a 25. Martii vel a Paschate ea tempestate numeratos fuisse existimat : quo in errore versatur etiam Beslius in Regibus Aquitanicis pag. 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hic iterum existimat Mabillonius noster Diplom. cap. 23. n. 5. Duplex etiam tunc temporis fuisse anni initium : unum vulgare, commune et ubique receptum, habita ratione anni solaris, quem observabant plerique Historici veteres : aliud Gallicanum, ratione cursus lunaris, quem pauci sequebantur. Hujus calculi argumentum habeo, inquit, ex Historia translationis S. Huberti Episcopi Tungrensis, in qua Carolus M. decessisse dicitur
Anno Incarnationis octingentesimo tertio decimo
, cum constet eum decessisse more nostro anno 814.
P. Carpentier, 1766.
Annus Natalicius, id est, Qui a Nativitate Computatur. Charta ann. 1162. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Tali conditione, ut habeatis et possideatis præfatum pignus, donec duos fructus vindemiæ inde recollectos habeatis. Quibus recollectis deinde habeatis et possideatis de anno in annum, scilicet Anno natalicio ad aliud, donec nos vel nostri universum prædictum debitum,.. integre persolvamus.
P. Carpentier, 1766.
Annus a Partu Virginis, Eadem notione, inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 524 :
Hoc autem factum est in ipso castro de Seixac,... Anno a partu Virginis M. C. L.
At sub tertia Regum stirpe Franci nostri annorum exordium ab Domini Incarnatione, hoc est, a 25. Martii, putarunt, licet quando is mos cœperit, non plane liquet. Extat Charta in Spicilegio Acheriano tom. 11. quæ sic clauditur :
Acta sunt autem hæc anno jam pæne finito decimo post millesimo, Indictione 9. Epacta 14. mense Februarii, feria 2. Luna 20. sub Imperio Roberti clarissimi Regis Francigeni sive Aquitaniani.
Ubi indictio incidit in annum 1011. anni exordio a Kl. Januarii desumpto.
Neque tamen obstitit, quin Kalendæ [] Januariæ primus anni dies semper habitæ sint. Extat enim Charta Drogonis Ambianensis Dom. de Vinacourt, in Tabulario Vicedomini Ambian. fol. 69. cum hoc temporis adscripto charactere :
Fait en l'an de l'Incarnation de Notre Seigneur Jesus-Christ 1183. el mois de Janvier lendemain du premier jour de l'an.
Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 13. Numer. :
Tripliciter accipitur annus ab eis (Hebræis) præter naturalem. Annus usualis a Januario, quem habent communem nobiscum in contractibus suis, et negotiis communibus agendis, etc.
Unde conficitur eo, quo Comestor vixit ævo, hoc est circa ann. 1160. annum putatum a Kl. Januarii. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 65 :
Le premier jour de Janvier, que on appelle communément le Premier jour de l'an.
Sed ut verum fatear, addubitari potest, an ea tempestate Franci nostri a 25. Martii. an vero a Paschate annos numerare cœperint, quod postremum labentibus sæculis obtinuisse constat : adeo ut si Pascha post 25. Martii. vel in mensem Aprilem incideret, ante vel post Pascha apponerent, secundum diem in quem incidebat dies Paschatis Dominicus, ita ut ante Pascha annum proxime elapsum ; si post Pascha, apponeretur, annum subsequentem denotaret : verbi gratia, extat Charta data 4. Aprilis anno 1375. ante Pascha, quod extitit eo anno, secundum hodiernum annos putandi modum, 22. ejusdem mensis ; ita perinde alia legitur data 20.
Aprilis anno 1376. post Pascha
, quod extitit 13. ejusdem mensis die, ipso anno, secundum hodiernum putandi annos morem. Vide Coquillium in Hist. Nivernensi pag. 262. et Mabillonium Diplom. lib. 2. cap. 23. n. 6. et 7. ubi Cl. Cangii dicta novis confirmantur exemplis, observato tamen Aquitanos a 25. Martii annum constanter duxisse, nulla Paschatis habita ratione. Exstat in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 540. Epistola Henrici de Villariis Archiepiscopi Lugdunensis quæ sic concluditur :
Datum Romanis die vigesima nona Decembris 1347. a Nativitate,
a qua ducebatur anni initium in Dalphinatu hoc ævo, ut observat et ibidem probat hujus Historiæ Scriptor Cl. D. de Valbonays. In Statutis Synodal. Ecclesiarum Cadurcensis, Ruthenensis et Tutelens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 764. D. habetur hæc observatio :
Nota quod numerus Lunaris et littera Dominicalis mutatur annuatim in festo Circumcisionis : anni vero Incarnationis Domini mutantur in terra ista in festo Annuntiationis Beatæ Mariæ, et in quibusdam regionibus in festo Nativitatis Domini.
Hæc autem statuta, ut ibidem legitur col. 766. E. publicata sunt
anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo nono
.
At cur Paschatis, primus anni dies fuerit apud nostros, vel certe initium anni, variæ sunt sententiæ. Josephus Scaliger. Epist. 226. ait, Gallos veteris Ecclesiæ secutos consuetudinem, qui Pascha et Paschalem hebdomadam, novum annum vocabant, quæ quidem probo vade indigent. Nec longe abest ab ea sententia Petrus Chiffletius in Dissert. de annis Dagoberti cap. 5. scribens, ævo Victorii obtinuisse, ut Paschalis primus fuerit anni dies ; idque eruit ex ejusdem præfatione ad Canonem Paschalem, ubi sic loquitur :
Pascha quippe, sicut omnimoda traditione cognoscitur, anni principio, non fine celebratur,
quæ [] tamen verba ita videntur intelligenda, non quod a Paschate initium annus duxerit ; sed quod in primis anni mensibus, duntaxat celebretur. Ego vero, missis quæ in hanc rem conferri possunt, existimaverim, id inde manasse, quod, ut ait Joannes Hocsemius, cujus verba mox dabimus, ab ipsis Ecclesiæ fere primordiis, ea obtinuisset consuetudo, ut tabella Cereo Paschali appenderetur, in qua annus currens describeretur, indeque ejus initium putarent Franci : iis enim fuit mos iste proprius. Unde in Tabulario Lingonensi legitur diploma cum hac temporis nota :
12. mensis Februarii, Indict. 12. anno 1328. more Gallicano.
Aliud :
Anno Domini 1384. sumpto a Paschate more Gallicano, die 6. mensis Maii.
Imo in ipsomet cereo annum fuisse inscriptum innuere videtur Cæremoniale vetus Ms. eccl. Carnot. :
Ante Horas (Sabbati S.) clericus succentoris scribat in cereo, secundum tabulam Dionysii, annum incarnationis et cetera.
P. Carpentier, 1766.
Hinc est quod a cerei benedictione, in quibusdam locis, novus annus computaretur, ut videre est in Charta scripta apud Villam-novam prope Avenionem le Samedi saint de Pasques, apres la benediction du cierge, le premier d'Avril de l'an 1363. in Monito ad tom. 4. Hist. Occit. pag. vij. Quæ computandi ratio obinuit etiam in Atrebatibus, uti docet Apocha Ant. de Wavrans castel. Atrebat. apud Duchesn. inter Probat. Monmor. lib. 3. cap. 1. pag. 224 :
Le deux d'Avril nuit de Pasques communiaux, avant le Cierge beni l'an 1490.
Quod alibi a benedictione fontium fiebat, ut colligitur ex Charta data 5. Aprilis ann. 1539. après fonts benis, apud Louverval. in Nobil. Picardiæ.]
Sed tandem Caroli IX. Regis Edicto anni 1564. cautum est, ut in Galliis, in publicis privatisque tabulis ab Kl. Januarii annorum repeteretur exordium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gallorum exemplum secuti sunt Belgæ ann. 1575. quo Olivarius de Wræo, uti observat Mabillonius loco paulo superius citato, tradidit novum calculum mandato Philippi II. Prius a Paschate, ut Galli, annum exordiebantur. Hanc ante reformationem Historici nonnulli utrumque calculum non raro exprimebant, ut in historia Episcoporum Autissiodor. ubi Audoinus in cap. 76. translatus dicitur ad sedem Magalonensem
anno quinquagesimo tertio (nempe post 1300.) more curiæ Romanæ in Nativitate Domini, more autem Gallicano anno quinquagesimo secundo
 ; quem duplicem modum idem auctor distinguit etiam in seqq. cap. ad 80. atque inde evidens fit, annos Incarnationis apud Gallos, etsi a Paschate incœptos, non prævertisse annos Nativitatis receptos a Romanis, sed trimestri spatio posteriores fuisse, quod maxime notandum est : tametsi Incarnatio Nativitatem novem mensibus præcesserit. Quippe Galli annos Incarnationis et Nativitatis, quin imo et Passionis promiscue adhibebant seu confundebant : quod exemplis probat idem Mabillonius cap. 23. n. 8. et 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inveniuntur nihilominus quædam Pontificum Diplom. inquit idem Auctor cap. 24. n. 9. quorum calculus recentiorem nostrum prævertit. Ejus generis duo Callisti II. nobis suppeditat eruditus Chiffletius in Hist. Trenorchiensi. Primum est
Datum Albæ per manum Grisogoni S. R. E. Diaconi Card. ac Bibliothecarii xv. Kal. Junii Ind. xiiij. Inc. Dominicæ ann. mcxxii. pontificatus domini Callixti Papæ anno iij.
Alterum habet [] easdem notas. Atqui Indictio xiv. convenit, non anno 1122. secundum calculum nostrum, sed anno præcedenti. Unde idem Chiffletius in lemmate prioris privilegii notat, datum esse privilegium ann. 1122. a die 25. Martii deducto, scilicet quatenus Incarnatio novem mensibus præcedit : sed anno Dionysiano 1121. ut ostendit Indictio xiv. Alia ejus generis Pontificia Diplomata videntur. Verum quædam reperiuntur, quorum calculus uno anno Dionysianum præcedit, non solum mensibus novem : quæ proinde non possunt ad calculum Pisanum, de quo mox, accommodari. Exstat hujusmodi autographum non dubium in Archivo Dionysiano datum
xij. Kal. April. Ind. x. Incarnationis Dominicæ anno mciii. pontificatus autem domini Paschalis secundi Papæ iij
. Quæ Indictio, sicuti annus Paschalis tertius anno 1102. conveniunt in Martio ; nec sequenti anno convenire possunt, etiamsi calculus Pisanus admittatur : nisi integro anno dicatur hoc diploma Dionysianum præcessisse. Occurrit et aliud apud Puricellum pag. 512. ejusdem Paschalis plane consimile,
Datum Laterani per manum Johannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, xvi. Kal. Martii, Indict. x. Incarnationis Dominicæ anno mciii. pontificatus autem domini Paschalis secundi Papæ iij
. Hic idem Cancellarius, eædem chronologicæ notæ ; quæ eruditis discutiendæ proponuntur, aliæque similes haud raro occurrentes. Hæc fere ad verbum ex Mabillonio, fusius quidem, sed haud inutiliter ad ostendendum non facile rejiciendas esse chartas, in quibus chronologicæ difficultates occurrunt cum et in iis animadvertantur diplomatibus, quæ nullo modo possunt in dubium revocari.
P. Carpentier, 1766.
Ad solutionem propositi hic problematis circa notas chronologicas duarum Paschalis II. PP. bullarum, consule Auctores novi Tract. de re diplom. tom. 5. pag. 258.
P. Carpentier, 1766.
Annos Reginarum nonnunquam inter notas Chartarum chronologicas fuisse annotatos, discimus ex Charta Ludovici VI. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 88. r° col. 1 :
Actum Parisiis publice anno incarnati Verbi M. C. XXIIII. regni nostri XVIII. Adelaidis. X.
De Trevirensibus, hæc habet Browerus lib. 18. Annal. Trevir. pag. 1052. 1. Edit. :
Carolum IX. Gallorum Regem more veteri sublato ad annum 1567. edixisse constat, ut Januariæ Kalendæ annum deinceps aperirent, quod etsi hic et alibi passim obtineat, nescio tamen quid Notariis et Scribis Trevericis antiquitatis adhæreat, ut de stylo suo et jure non concedant, sed iis in publica scriptura 25. Martii sacratissimæ Virginis Annunciationis sacer dies primus in anno Treverico maneat.
Gesta Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevirensis lib. 1. cap. 14. anno Domini 1307. sexto Id. Martii More Treverico scribi consueto, etc. Adde lib. 2. cap. 16. lib. 3. cap. ult. Vide Josephi Scaligeri Epistolam 226. pag. 484.
Beda de Ratione temporum cap. 13. auctor est veteres Anglos menses suos juxta Lunæ cursum computasse, annumque auspicatos ab. 8. Kal. Januar. die, quo Natale Domini celebratur : quod testantur firmantque vetera Regum Anglosaxonum Diplomata apud Ingulfum, et in Monastico Anglicano, quæ annos Incarnationis præferunt, quos a Natali Christi orsos esse satis declarat Charta Edwardi Confessoris in eodem Monastico tom. 1. pag. 62. quæ [] sic clauditur :
Acta apud Westmonasterium v. Kalendas Januarii die sanctorum Innocentium, anno Dominicæ Incarnationis mlxvi. Indictione iii.
Nam hic annus 1066. 28. Decembris, secundum nostram annos ineundi rationem, esset tantum 1065, qui quod annus a Natali initium apud Anglos duceret, fuit 1066.
Idem etiam annos Incarnationis computandi mos servatus est in Anglia a Normannis, saltem Guillelmo ipso Notho regnante, ut ex aliquot Chartis colligitur in eodem Monastico tom. 1. pag. 43. 55. etc. Nam deinceps vix ulla in Anglicis diplomatibus annorum nota reperitur, cum Regia regni annos, cætera nullos fere præferant.
Atque hinc fluxit, ut hos annorum characterismos Historiis et Chronicis suis Scriptores Anglici adscripserint. Gervasius Dorobernensis :
Inter ipsos etiam Chronicæ scriptores nonnulla dissensio est. Nam cum omnium unica et præcipua sit intentio annos Domini eorumque continentias supputatione veraci enarrare, ipsos Domini annos diversis modis et terminis numerant ; sicque in Ecclesiam Dei multam mendaciorum confusionem inducunt. Quidam enim annos Domini incipiunt computare ab Annunciatione ; alii a Nativitate, quidam a Circumcisione, quidam vero a Passione. Cui ergo istorum magis credendum est ? Annus solaris secundum Romanorum traditionem, et Ecclesiæ Dei consuetudinem a Kal. Januarii sumit initium : in diebus Natalis Domini, hoc est, in fine Decembris sortitur finem. Quomodo ergo utriusque vera poterit esse computatio, cum alter in principio, alter in fine anni solaris annos incipiat Incarnationis ? Uterque etiam annis Domini unum eumdemque titulum apponit, cum dicit anno ab Incarnatione tanto vel tanto facta sunt illa et illa. His aliisque similibus ex causis in Ecclesia Dei orta est non modica dissensio.
Idem Gervasius Dorobernensis :
Hac, ut æstimo, ratione inducti sunt omnes fere qui ante me hujusmodi Chronicas scripserunt, ut a Natali Domini subsequentis anni sumerent initium... Hac ergo intentione postposita, prædecessores meos sequi cupio, et annos subscriptos a Natali Domini incipio.
Apud Germanos perinde Christi Nativitas annum aperuit. Wippo de Vita Chunradi Salici :
Eodem anno, ut supra, id est, a Nativitate Salvatoris 1027. Indict. 10. etc.
Descripsit Doubletus pag. 830. Chartam Henrici Imp. quæ sic clauditur :
Data 7. Kal. Febr. anno Dominicæ Incarn. 1056. Indict. 9.
Ubi indictio convenit eidem anno. Bruno de Bello Saxonico :
Natalis Christi festivitatem, ubi 1076. annus ab Incarnatione Domini inchoatur, etc.
Infra :
Transacto vero Natali Domini proximo, qui
1081 ab Incarnatione Domini cœptus annus erat. Venericus Vercellensis in Apologetico Henrici IV. Imp. :
Ubi tunc dimicatum est in ipsa Nativitatis Domini vigilia, quæ tunc obvenerat die Dominica, quando terminum accepit annus ab Incarnatione Domini 1088.
Joannes Hocsemius in Gestis Pontificum Leodiensium cap. 1 :
Et ne circa discretionem temporum, præcedentis videlicet et sequentis, error quicquam valeat perturbare, attendendum est, quod a tempore cujus memoria non existit, annorum Nativitatis Domini cumulatio, sive cujuslibet anni succrescentis initium in Cereo consecrato Paschali hactenus appensa depingi tabula consuevit, et ab illa hora annus Dominicus inchoabat. Sed quia Romana, et Coloniensis[] Ecclesiæ Leodiensis Metropolitica sedes, in die Natalis Domini annorum ponebant principia singulorum, cujusmodi diversitate plures occurrebant difficultates, et frequentes errores ; ne diutius in hoc irrationabiliter membrum a capite discreparet : statutum est, ut a Nativitate Domini nuper præterita, quæ 1333. usque ad Pascha sequens scribi juxta morem pristinum debuisset, anticipando tempus, anni deinceps initium capiatur.
Adde cap. 7. 11. et Bedam de Tempor. Ratione cap. 40.
Non tamen id semper obtinuit : exstat enim apud Chiffletium in Beatrice Cabilonensi pag. 113. Charta Henrici Imp. cum hac temporis nota :
Datum apud Bernum 5. Kal. Januarii, Indictione 13. anno Dominicæ Incarnationis 1224. anni regni nostri 5.
Quippe anno 1224. sumpto a Kal. Januarii initio. currebat Indictio 12. anno vero 1225. Indictio 13. Recte quidem, si Germanorum Indictio a Kl. Januarii incœpisset, sed cum ab viii. Kl. Octobris incœperit, nihil ex Indictione laudata potest effici.
P. Carpentier, 1766.
Apud Massilienses medio circiter 13. sæculo notariis præscriptum legimus, ut Chartas notis chronologicis distinguerent ; quod vix antea factum fuisse constat ex iis quæ supersunt. Stat. ann. 1253. ex Tabul. Massil. :
Ordinamus ut omnes notarii Massiliæ..... debeant scribere in omnibus cartis publicis vel instrumentis quæ facient, amodo scribant diligenter millesimum seu numerum annorum Domini ab incarnatione, et indictionis, et calendarum, et nonarum, et yduum, et horam prout melius poterunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Leodienses ad annum 1333. Gallorum, morem, uti testatur Mabillonius Diplom. cap. 23. n. 10. secuti sunt, deinceps vero Germanorum.
P. Carpentier, 1766.
Exstant in Hist. Lossensi part. 2. pag. 36. Literæ datæ
Sub anno a Nativitate Domini 1335. Indictione 3. secundum usum et consuetudinem civitatis et diœcesis Leodiensis, quæ renovatur ibidem in Nativitate Christi ; et juxta juris formam, Indictione 4. mensis Novembris die 25. Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri D. Benedicti divina providentia Papæ XII. anno j
.
In Italia annos a Nativitate auspicabantur, ut observat Covarruvias tom. 2. Resol. Variar. lib. 1. cap. 12. § 1. Concilium Coloniense ann. 1310. can. 23 :
Statuimus etiam ut ex nunc de cætero annus domini observetur, et in Nativitate Christi innovetur a quolibet anno, prout sacrosancta Romana Ecclesia id observat, quæ est omnium Ecclesiarum caput et magistra : ut errores et difficultates, qui propter diversitatem incœptionis anni Nativitatis ejusdem, multotiens evenerunt, de cætero evitentur.
Charta ann. 1377 :
Anno a Nativitate Domini 1397. Ind. 1. secundum cursum et consuetudinem civitatis Mediolani, 2. Decemb. etc.
Ita nempe Statuta ejusdem urbis parte 1. cap. 109 :
More Mediolanensi annus incipere consuevit, et de cætero incipiat in festo Nativitatis D. N. J. C. et hoc respectu instrumentorum publicorum, et actorum judicialium tantum, et indictio in Kalendis Septembr.
Joan. Hocsemius cap. 7 :
Anno Domini 1272. parum ante Nativitatem Domini, vel 1273. post Natale, prout data tunc mutatur in Curia Romana, etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta Godefridi dom. Asperimontis ex Chartul. ejusd. fol. 43. v° :
Donné l'an mil ccc. l. ledit an commensent à ceste Nativitei nostre Signour darrnerement passé à l'usage de Rome, xxv. jours ou moix de Janvier.
[]
Pisani, inquit Covarruvias part. 2. Variar. Resol. lib. 1. cap. 12. n. 2. initium anni Incarnationis adsumunt novem mensibus ante Nativitatem : qua ratione annus a Nativitate quinquagesimus, erit et ejusdem numeri ab Incarnatione usque 25. diem Martii ; et ab eo die, qui est quinquagesimus annus a Nativitate, erit quinquagesimus primus ab Incarnatione : qui quidem usus potius placuit quibusdam, quam is quo Florentini utuntur, tribus mensibus post Nativitatem incipientes numerum annorum Incarnationis : unde juxta computationem hanc annus quinquagesimus a Nativitate usque ad 25. diem Martii erit quadragesimus nonus Incarnationis, et ab eo die erit quinquagesimus Incarnationis simul Nativitatis, qui tandem usus apud Romanam Curiam omnino servatur, etc. Quod de Florentinis scribit Covarruvias, firmatur duabus Chartis ex Camera Comput. Paris. in quarum priore Populus Florentinus et Franciscus Sfortia Dux Mediolanensis, anno Incarnationis Christi 1451. indictione 14.
secundum cursum et morem Florentinorum
, die vero 11. mensis Septembris, Angelum Acciolum ad Carolum Regem Franciæ legant, ad ineundam cum illo societatem, qua inita in Castro Montiliorum in Turonibus 21. die mensis Febr. ann. 1451. eadem a Florentinis et Duce Mediolanensi comprobatur 22. mensis Martii anno 1451. Indict. 15. secundum cursum et morem Florentinorum. Unde patet Florentinos quemadmodum Gallos annum a 25. Martii putasse ; nam in altera Charta, qui annus 1451. dicitur, fuit nostro more 1452. quo currebat indictio 15.
P. Carpentier, 1766.
Conventio inter Joan. le Meingre, dictum Boucicaut, et Gabr. Mar. de vicecom. Pisar. ann. 1404. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 460 :
Actum Pisis.... anno Dominicæ Nativitatis 1404. anno vero ab Incarnatione Domini 1405. Indictione xj. secundum cursum Januæ et Indictione xij. secundum cursum Pisarum, die decima quinta Aprilis.
Ex quibus interpretari licet Diploma Nicolai II. PP. quod profert Baronius ann. 1060. n. 4. ubi sic clauditur :
Datum [] Florentiæ, 1. Idus Januarii anno ab Incarnatione Domini N. J. C. 1059. anno 1. Pontificatus ejusdem Nicolai, Indict. 13.
Ex quo conficit annum Christi 1059. adhuc fuisse : sexagesimum enim annum Incarnationis a die Annunciationis numerandum fuisse, fuisseque adhuc et annum 1. Nicolai : secundum enim hoc anno, eodem mense Januario, numerari incœpisse, Indictionem vero 13. utrique convenire tempori notato, tam Pontificis, quam Domini Incarnationis. Proinde qui annus 1059. dicitur in hac Charta, erit annus 1060. anni initio ducto vel a Nativitate, vel a Kalendis Januarii. Quam quidem annos Christi putandi rationem obtinuisse in diœcesi Remensi, docet Charta Guidonis Abbatis Monasterii S. Basoli, quæ sic clauditur :
Datum et actum in Monasterio nostro S. Basoli prædicto, sub anno Domini secundum cursum Ecclesiæ Remensis 1390. 13. die mensis Junii, Indictione 12. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, Domini Clementis, divina providentia Papæ VII. anno 12.
Qui quidem annus secundum nostrum putandi morem erat adhuc 1389. quo 12. Indictio currebat, et Clementis VII. Antipapæ annus 12. Electus quippe fuerat a Concilio Basileensi 20. Septembr. ann. 1378.
P. Carpentier, 1766.
Hic tripliciter errat Cangius, si fides Auctoribus novi Tract. de re dipl. tom. 5. pag. 597. 1°. ad ann. 1378. assignat Concilium Basileense, quod 23. Julii tantum ann. 1431. incœpit. 2°. Annus 12. Clementis VII. adhuc currebat ann. 1390. mense Junio. 3°. Supponendo putandi rationem, Florentinis vel Pisanis usitatam, obtinuisse in diœcesi Remensi.
P. Carpentier, 1766.
Neque vero prætermitti debent notæ chronologicæ, quas exhibet Charta Raimundi vicecom. de Avorta ann. 1122. ex Tabul. Cagnotensi inter schedas Mabillonii :
Secundo Idus Maii, vj. regulari, luna v. epacta vj. anno Dominicæ Incarnationis m. c. xxij. indictione v. et Interstitio lunari xvij. termino paschali viij. Kal. Aprilis.
Hæc ad computorum amatores.
P. Carpentier, 1766.
Annus a festo S. Andreæ exordium ducens, in Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 188. ex Cod. reg. 4622. A :
Item quod [] omnes camparii debeant et teneantur custodire, tam rapas quam ravinellas et cætera bona et fructus, ad festum S. Andreæ, et ibi incipiat Annus.
Id est, annuum tempus, quo dominis terrarum fructus a colonis restitui debebantur.
Extat in MS. Codice Usaticorum Barcinonensium in Biblioth. Thuana fol. 234. 235. Charta Petri Regis Aragon. data Perpiniani 16. Decembr. ann. 1350. qua statuit in posterum annorum initium computandum a die Nativitatis Christi, et ut omissis Nonis, Idibus, atque Kalendis, numerus dierum describatur.
Cypri Regni incolæ annum pariter a Nativitate putabant. Charta, cujus initium sic concipitur :
Anno a Nativitate 1378. Indict. 1. septimo Martii secundum cursum Regni Cypri.
Islandi annum a festo Natalitiorum Domini ordiuntur veteri consuetudine, quam jus patrium retinere coegit, inquit Olaus Wormius lib. 1. Fastor. Danic. cap. 7. 12. at apud Suenonem in Legibus Castrensib. cap. 7.
Circumcisionis dies
dicitur
novum annum inchoare
.
De annis Mahumetanorum, vide in verbo Hegira.
De annis Hispanorum, vide Æra.
Atque hæc summatim de variis annos putandi rationibus ad mediæ ætatis Scriptores intelligendos scripta sufficiant : quæ quidem ut faciliori methodo percipiantur, placuit primo tabellam a Christo nato ad annum 660. hocce loco inserere, Epochas Christi vulgarem Dionysianam, Periodi Julianæ, Græcorum, Seleucidarum, æræ Hispanicæ, Cyclos præterea solis et lunæ Julianos, Indictiones, Litteras Dominicales, et Paschatis dies, continentem : cui subjungimus aliam, continentem præterea Chataicorum, Arabum, Persarum, ac Chowarezmiorum Epochas, ex traditione Ulug Beigi, ad Periodum Julianam et Epocham Christi vulgarem Dionysianam in annis expansis, a Joanne Gravio redactas. Ex quibus quidem tabulis et laterculis, Lectori statim ac solo intuitu percipere licebit, ad quem Christi annum ejusmodi minime protritæ Epochæ referendæ sint.
[]
P. Carpentier, 1766.
Annus Boni Publici. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1289 :
L'an mil cccc. lxv. qui fut l'an, que l'en disoit l'Année du bien publique, etc.
Aliæ ann. 1477. in Reg. 203. ch. 16 :
Comme l'année courant mil iiijc. lxv. ou environ, qui fut l'année des premieres guerres et divisions advenues en ce royaume du temps de nostre regne, qu'on a depuis appellé l'Année du bien public.
Hæc sufficiant in re cætero notissima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Embolismalis,
id est, superexcrescens, qui 380. dies excedit, habens tredecim lunationes
. Ita Gervasius Tilberiensis in suis Otiis Imperialibus apud Leibnitium Scriptor. Brunsvic. tom. 1. pag. 888. De anno Embolimeo supra dictum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Emergens. Vide Annus usualis.
P. Carpentier, 1766.
Annus Fatalis, Intra cujus cursum causæ appellationum apud judices instruendæ et terminandæ sunt. Constitut. Petri III. reg. Aragon. ann. 1369 :
Ordinamus quod appellatio annum solum habeat ad appellationem suam prosequendam : ita quod Anno fatali contentus prorsus existat, nec quo (quod) ex causa ad altarem (alterum) fatale vel tempus alterius additum sibi facere extimat.
Vide Fatalia.
Annus Gratiæ. Concilium Coloniense ann. 1310. cap. 15 :
Nullus item (Clericus) Annis Gratiæ abutens fructus annorum suorum spuriis, vel concubinis suis leget, aut donet.
Annus gratiæ dicebatur in quibusdam Ecclesiis, ac præsertim in Trevirensi et Coloniensi, annus ab obitu alicujus Canonici, cujus fructus vel ab aliis Canonicis retinebantur, vel ad utilitatem Ecclesiæ impendebantur in damnum successoris : quod confirmat Concilium Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 247 :
Cum ex Trevirensi provinciali Concilio... propter multas abusiones Annus gratiæ fuerit alias revocatus, nos considerantes, quod hujusmodi revocatio in quandam dissuetudinem est deducta, sicque Cathedralium et Collegiatarum Ecclesiarum quam plurimi [] Canonici propriis commodis inhiantes in grave præjudicium successorum... fructus præbendarum suarum per annum unum et post eorum obitum sibi retinere et appropriare contendunt, annum talem qui juxta hoc pro successoribus et Ecclesiis bissextilis dici debet, Annum Cratiæ nuncupantes... statuimus... ut nulli Canonico talem annum talisque anni reditus liceat retinere... sed ad instituendos successores Canonicos transeant pleno jure.
Hist. Comitum Lossens. part. 2. pag. 33. in Charta Joannis Comitis Lossensis pro Capitulo Lossensi ann. 1274 :
Fructus anni immediate sequentis Annum Gratiæ cujuslibet Canonici Lossensis Ecclesiæ decedentis perpetuo concedimus et confirmamus, ut dictos fructus liceat vobis integraliter percipere, et in usus Ecclesiæ vestræ Lossensis convertere, ut in eadem Ecclesia cultus divinus diligentius observetur.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Einbeccensia apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 117 :
Dicimus quod Annus gratiæ vocatur totus a die obitus sui usque ad eandem diem anno revoluto, et comprehendit omnes fructus, qui dentur canonico residente et actu deserviente, in quibuscumque fructibus consistant.
Stat. eccl. Tullens. MSS. ann. 1497. fol. 103. r° :
Annum autem gratiæ, ut alii habeant (leprosi) pro debitis solvendis vel in anniversariis constituendis, si in ecclesia sepeliantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Legitimus. Vide Annus usualis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Lunæ, Mensis. Dungalus epist. ad Carolum M. in Spicil. Acher. tom. 10. pag. 154 :
Ergo sicut Annus Lunæ mensis est, et annus solis duodecim menses... ita mundanum annum quindecim millia annorum, quales nunc computamus, efficiunt. Mundanus autem dicitur, quia mundus proprie cœlum vocatur.
Annus Lunaris civilis, si communis sit, continet modo dies 354. modo, quod raro evenit, 353. Vide Clavii explicationem Calendarii Rom. pag. 102.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Magnus.
Qui planetis omnibus ad sua loca creationis reversis completur[]  : quod fit demum post quingentos et tringenta annos.
Gerv. Tilber. in Otiis Imperial. apud Leibnitium Scriptor. Brunsvic. tom. 1. pag. 888.
L. Henschel, 1840–1850.
Annus Malus,
Anno mao
, Lusit. annus 1124. Chart. vendit. ap. Sa Rosa de Viterbo in Supplemento Elucidarii pag. 9 :
Ista Carta fuit facta uno anno post annum malum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anni Minores, Infantia, ætas tenella. Rymer. tom 5. pag. 496 :
Sed præfatus Philippus... dictum regnum Franciæ, dum sic eramus in Annis Minoribus constituti, sibi per potentiam contra justitiam usurpavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Mundanus, Annorum quindecim millium revolutio, juxta eumdem Dungalum, qui addit ibid. pag. seq. :
Mundani ergo anni finis est, cum stellæ omnes, omniaque sidera quæ aplanes habet a certo loco ad eumdem locum ita remeaverint, ut ne una quidem cœli stella in alio loco sit, quam in quo fuit... hoc autem, ut Phisici volunt, post annorum quindecim millia peracta contingit.
Gervasius Tilberiensis in suis Otiis Imperialibus apud Leibnit. Scriptor Brunsvic. tom. 1. pag. 889. ait post Josephum id contingere, non post quindecim, sed post quinque annorum millia : qua de re judices sint Astronomi.
Annus Novus. S. Maximus Taurinensis Hom. de Kalendis Januarii :
Gravi utique eorum cor est, atque omni impietate depressum, qui per sacrilegos logos divinis monitis illudentes, vana diligunt, et falsa sectantur, et post omnia ad offensionis plenitudinem dies ipsos Annum Novum vocant. Quamquam non inconvenienter secundum se, Novum appellant Annum : quoniam per nefandas ferias de honestate falsa turpitudo et perversitas innovatur. Novum vocant Annum, quasi novi aliquid aut cœlum tunc ostendat, aut terra. Novum Annum Januarias appellant Kalendas, cum vetusto semper errore et horrore sordescant.
P. Carpentier, 1766.
Annus Nubilis, Quo quis nubere potest, vel a tutela liber est. Charta ann. 1263. ex Tabul. Carnot. :
Quod dicta [] Margareta, ex quo ad Annos nubiles devenerit, et dictus Gerardus.... singula prædicta volent, laudabunt, concedent et promittent.
P. Carpentier, 1766.
Annus Par et Impar, Qui numero pari vel impari constat ; quod Latine diceretur
Alternis annis
. Codex redit. episc. Autiss. ann. circ. 1290. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 73. col. 1 :
Denarii paratarum, Anno pari xxxvj. lib. Anno impari lx. sol.
Consuet. Castellionis ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2 :
Doit chacun messaige au terme de S. Martin d'yver quatre moitons aveine, une geline, cinq œufs en l'An non per, et en l'An per, deux gelines, dix œufs et trois courvées de bras.
P. Carpentier, 1766.
Annus Pragensium seu Pragureiæ, Annus scilicet 1440. quo Ludovicus Dalphinus, ex Ducum Alenconii et Borbonii impulsione, a patre rege defecit. Lit. remiss. ann. 1469. mense Octobr. in Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 63 :
Trente ans a ou environ, et en l'Année, que on appelloit l'Année des Pragois ou de la Praguerie, etc.
Quæ denominatio hinc ducta videtur, quod tunc fere temporis rebellaverunt Pragenses seu Bohemi, quorum rebellio haud felicem habuerat exitum. Vide Longueruana part. 1. fol. 102.
Anni Subditi. Concilium apud Theodonisvillam ann. 821. cap. 1 :
Si quis Subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit, vel debilitaverit, et convaluerit, 5. quadragesimas sine subditis Annis pœniteat, etc.
Ita can. 2. et 3. Canone vero 4 :
Si quis Episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel dehonestaverit, 10. quadragesimas cum subditis Annis pœniteat, etc.
Ubi Anni Subditi. sunt subsequentes. Ibid. can. I :
Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas quadragesimas cum sequentibus Annis pœniteat.
P. Carpentier, 1766.
Annus Viduitatis, Quo viduæ ad secundas convolare nuptias non licet. Scacar. apud Cadom. ann. 1234. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 27. v°. col. 1 :
Vidua super hereditate conventa habet Annum viduitatis ; similiter ille, quem vidua convenit super hereditate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annus Usualis. Gervasius Tilber. in Otiis Imperial. apud Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 1. pag. 889 :
Judæi tres annos distinguunt, Usualem qui a Januario incipit ; et hunc nobis communem habent in contractibus et negotiis agendis. Habent et Annum legitimum, quo utuntur in legitimis, quæ agunt et distinguunt per lunationes, cujus est Aprilis lunatio prima. Habent et annum emergentem, quem in memoriam liberationis suæ computant ab exitu Ægypti.
Annus et Dies in Chartis apponi solebant, ut vim haberent. Lex Alaman. tit. 43 :
Scriptura non valeat, nisi in qua Annus et Dies evidenter ostenditur.
Adde Legem Bajuvar. tit. 15. § 13. Capit. Caroli Magni lib. 6. cap. 147. rec. 149, exscriptum ex lege Wisigoth. lib. 2. tit. 5. cap. 2. unde etiam sua hausit auctor leg. Bajuv. Leges Burgorum Scoticor. cap. 9. et legem 34. § 1. D. de Pignoribus et hypoth.
Annus et Dies, pro anno completo, An et jour. Lex Friderici I. Imperatoris, apud Usperg. ann. 1187 :
Fines Imperii per Annum et Diem abjuret
Vide Grimmii Antiq. Jur. Germ. pag. 222. n. 6.
Annus et Dies, Practicis nostris, An et jour, Præscriptionis species in variis casibus usurpata ; verbi gratia, in Lege [] Longob. lib. 2. tit. 43. § 3. Ludov. Pii 20..
res in bannum missa, si per Anni et unius Diei spatium illam esse in banno permiserit possessor, ad fiscum devolvitur
. Similia habentur in Speculo Saxon. lib. 1. art. 38. § 2 :
Qui per Annum et Diem in proscriptione Imperatoriæ majestatis steterit, ille juri erit alienus, et ejus feudum domino liberum vacabit, necnon ejus proprietas esse Imperii majestatis pronuntietur.
Ubi Glossa Germanica annum et diem esse sex hebdomadas et annum unum annotat, forte in favorem absentis aut delinquentis. In formula venditionis servi, venditor stipulatur eum sanum usque Anno et Die, Galli dicerent garantir an et jour. In Libris feudorum, qui intra annum et diem, feudi investituram a domino non petit, feudum amittit. Occurrunt similia multa in Consuetudinibus municipalibus.
Annus et Vastum, vel Annus, Dies et Vastum, pars est prærogativæ regiæ, qua proficua terrarum et tenementorum ad eos spectantium, qui feloniæ, aut proditionis minoris condemnantur, contra dominum feudi, ad annum et diem vendicat. et præterea vastationem tam terrarum quam tenementorum hujusmodi, nisi dominus feudi eadem competenti pretio redemerit. Ita Cowellus, et Rastallus. Willelm. Thorn. pag. 2015 :
Habet.... catalla felonum et fugitivorum hominum et tenetium suorum, cum Anno et Vasto, in omnibus maneriis suis existentium ubicumque damnatorum.
Infra :
Hujusmodi catalla (fugitivorum) .... ad regem pertinere debent cum Anno et Vasto.
Adde pag. 1898. Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 977. et Fletam libro 1. cap. 28.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jam vero circa etymon hujusce vocis ad Etymologicon Vossii remittendum satius duximus, ne actum agere videamur. Ne tamen studiosum Lectorem aliquid effugiat, exscribam quosdam versus qui in libello de anno Romano, auctore Jacobo Pinoa, p. 5. leguntur :
Vox Am prisca sonat circum, quia volvitur annus
In se, iteratque viam sua per vestigia semper,
Serpentisque suam mordentis imagine caudam
Pingitur.