« »
 
[]« Labandago » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 001b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LABANDAGO
LABANDAGO. Lucifer Calaritanus lib. Moriendum esse pro Dei Filio pag. 337 :
Nihil refert... an securi caput auferas, an ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas, an vivum humo condas, saxo præcipites, an in maria mergas, Labandagine magnis viribus conatus uno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias, etc.
Ubi Tillius Meldensis Episcopus :
Dictio barbara, pro forma quadam instrumenti, quod vi ducebatur : unde etiam apud nos illud, quo balistæ tenduntur, vocatur Bendage.
Sed vocis Gallicæ istius alia est originatio, de qua [] in Binda. Quid si legas, an a pendigine, i. e. a reliquo corpore : est enim pendigo idem quod πῆγμα, compago, ita ut bifariam hic sumi possit id vocabuli, vel pro machina lignea, seu tabulato, quod πῆγμα etiam Græci vocant, a quo caput longius excutiatur : vel pro ipsa reliqui corporis compactione, a qua caput evellatur : (quemadmodum catapulta tortilibus nervis, ut est apud Ammianum lib. 15.) qua postrema notione Pendiginem interpretatur Salmasius apud Arnobium lib. 6 :
O utinam liceret in simulacri alicujus medias introire Pendigines : immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Joves deducere... in membra solutos, omnesque illas partes, quibus summa concluditur corporum, discretas ad singulas contueri.
Gariopontus lib. 5. Passionarii cap. 23. Pendiginem strictius interpretatur, ubi de apostemate :
Si vero non dissolutum et solutum videris apostema factum, id est, quod non facile possit adhærere, fit enim per nimiam suppurationem, quando cutis ipsi ut pannus contritus nimium succum vivacem emittit, et dicitur colpus, id est, quasi sinus quidam pendens intus, non in suo tempore sectus... tunc debemus mulsa lavare aquata, ut Pendiginem vel colpum ipsum purges, etc.
Infra :
Ideoque utilissima sunt talia ad paracolesin, vel [] Pendiginum, vel aliorum vulnerum.
Qua notione vocem usurpasse videtur Vegetius lib. 2. Artis veterin. cap. 44 :
Quod si jumento scapulæ fuerint dissolutæ, diligenter inspicias, ne quas inter nervos et commissuras Pendigines faciat.
Ad priorem significationem referri potest locus iste ex Paulo Warnefrido lib. 5. de Gest. Longobardor. cap. 8 :
Jussu Imperatorum caput ejus abscissum est, atque in belli machina, quam Petrariam vocant, in urbem projectum est.
Matth. Silvatic. :
Pendigo, id est colopus vulneris.
Vide A pendice cedri.