« »
 
[]« Labarum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 002a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LABARUM
LABARUM, Signum militare Romanorum, pensile, ex panno aut serico confectum, fimbriis ac aliis ornamentis instructum, et transversario antennæ specie ligno affixum a suprema conti parte pendens. Glossæ MSS. : Labarus, lata lancea vel vexillum. Glossæ Isonis : Labarum, vexillum vel frenum. Id vero non nuperum, et Constantini dumtaxat ævo cognitum, quo appellationem ejusmodi vexilli tum primum apud Scriptores constat reperiri, sed et Republica stante et sub Imperatoribus Romanis, ut in nummis Consulum et Imperatorum passim videre est : quod quidem velum, siparum vexillorum vocat Tertullianus in Apologetico. Ita porro appellatur præsertim sub Constantino vexillum, in quo Christianus factus, Christi monogramma describi curavit : quod quidem τῶν ἄλλων τιμιώτερον, cæteris pretiosius ac sanctius haberi, Imperatorem semper præcedere, et a militibus adorari, et in præliis a fortioribus exercitus militibus ambiri et stipari præcepit, ut habent auctor Vitæ Constantini lib. 2. cap. 8. et Sozomenus lib. 1. cap. 4. quos quidem milites eos esse plerique autumant, quos Præpositos Laborum vocat Codex Theodosianus. Nam quod Labarum Ambrosius lib. 6. Epist. 29. Prudentius lib. 1. contra Symmachum, et alii, Laborum vocant Sozomenus loco citato, veteres Glossæ apud Turnebum lib. 15. cap. 16. Acta secundæ Synodi Nicenæ, Althelmus de Laud. virginit. etc.
Sed unde utraque hæc nomenclatura ortum habeat, multa multi hariolati sunt, nec quicquam certi aut sani tradidere. Hos consule, si lubet, et quod de Labaro scribi potest, in iis inspice, ne aliorum dicta hic congeram, Turnebum loco laudato, Fullerum lib. 2. Miscell. sacror. cap. 1. lib. 4. cap. 12. Stewechium ad Vegetium lib. 3. cap. 17. d'Orleans ad 1. Annal. Taciti, Baronium ann. 312. n. 23. et seq. Gretzerum lib. 1. de Sancta Cruce cap. 4. Tristanum tom. 3. Commentar. pag. 484. denique Jacobum Gothofredum ad tit. Cod. Th. de Præpositis laborum. (6, 25.)
Verum si cum aliis licet conjecturæ indulgere, ut Labarum veterum Germanorum, Dacorum, Pannonum et Armeniorum fuisse vexillum prorsus existimo, ita et vocabulum. Ut sic putem, faciunt Imperatorum numismata, in quibus ferme semper inter earumdem gentium spolia effingitur, cum eo clypeorum genere, quod iis proprium fuisse satis iidem nummi declarant : atque in [] primis Augusti, Neronis, Claudii Drusi, Domitiani, Nervæ, Trajani, Antonini, Veri, etc. Apud Jacobum Biæum post Augustini Dial. pag. 10. 17. 24. 31. 34. 40. 46. 50. adeo ut ab iis gentibus illud mutuatos Romanos prorsus existimandum sit. Certe Labarum Danorum vexillum appellatum fuisse, videtur innuere auctor miraculorum S. Bertini lib. 2. cap. 11 :
Pagani in antefati collis cacumine principale vexillum, quod Labarum vocari fertur, alto stipiti pro terrore infixerunt.
Subdam præterea quædam de Labaro ab aliis omissa : ac primum ex Althelmo de Laude Virgin. cap. 10 :
Cuspide vexilli scrobem sulcare memento,
Labara sic equitans per terram tendito dextra.
Cap. 4 :
Denique cum voti remeasset compos ad urbem,
Compta triumphorum sortitus Labbara princeps,
Inclita Romanis revehens ex hoste trophæa.
Et cap. 44 :
Attamen ad cœli scandunt spiracula sedes,
Absque chao densis gestantia Labbara turmis.
Addo etiam Labari Romani figuram servatam postmodum in vexillis nostris Ecclesiasticis, quibus perinde Labari nomen tribuit Eckeardus Junior de Casibus S. Galli cap. 3 :
Sonatur continuo ad concursum et laudes Cæsaris abituri : arripit ille infelix futurus Labarum eo die ordinis sui dominum antecedendi, etc.
Sed et Labarum pro hasta usurpavit Anselmus in Actis S. Guigneri et sociorum n. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrieckius in Originum Indice 2. Miscello Labarum deducit a Lab-hair vel Hair-lab : quod luce clarius, inquit, Celtis est Panniculus exercitus.
Labarus, mascul. gen. dixit S. Fulgentius Homil. 60. de S. Laurentio :
Super Labaros fulget terreni Regis triumphus Martyris Confessoris ; non enim in triumpho ejus fulgent margaritæ et gemmæ, sed corruscant cæci videntes, et satiati panibus indigentes. O Labarum dominicæ Crucis, quem portabat cervicibus suis, et imponebat oculis clausis, portas aperiens cæcitatis. Labarum enim non gemmis infixis pannum habebat purpureum, sed cum vulneribus Salvatoris in sanguine uvæ pallium purpuratum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Labarum, nude pro Cruce sive Crucis signo sæpius usurpant Scriptores inferioris ævi ; atque hinc est quod signum Crucis in literis sive diplomatibus hac ætate apponi solitum Labari nomine donabant. Vita S. Cassiani metro descripta apud Ill. Fontaninum de Antiq. Hortæ pag. 360.
Felix cœlitibus postquam fuerat comitatus,
Saxo candenti mandatis artubus ejus,
Insculpsit Labarum roseo fulgore decussum.
........ Res hic arcana probatur :
Candor enim lapidis splendorem corporis albi
Præclue stema Crucis roseo fulgore rubentis.
Vita S. Romani Archiep. Rotom. itidem metrice scripta, apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1656 :
Territus exanguis vis illico perdidit anguis
Ad Christi Labarum quo deposuit dominatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Labarum Imperiale, in Epitome Chron. Casinens. auctore Anastasio Bi-Blioth. apud Murator. tom. 2. pag. 365 :
Dans ei potestatem bibendi in auro, et lectum ipsius unius coloris operire purpura ; et in processionibus ante se ferre hastam puram deargenteam, et Labarum Imperiale, id est, Crucem auream cum gemmis et unionibus.
[]