« »
 
[]« 1 laborerium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 005b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LABORERIUM1
1 LABORERIUM, Italis Lavoriero, Opus agriculturæ, vel quodvis aliud. Statuta Venetor. ann. 1242. lib. 2. cap. 5 :
Si opus vel Laborerium factum fuerit supra possessione, etc.
Adde lib. 3. cap. 57. lib. 6. cap. 13. Vitam B. Justinæ de Aretio num. 8. Vitam B. Ægidii Minoritæ num. 5. et Rollandinum in Summa Notariæ cap. 8. Sumitur præterea pro quovis opere, ut in Hist. Cortusiorum lib. 8. cap. 2. 5. Sanutus l. 1. part. 1. cap. 3 :
Laboratur etiam Laborerium solius serici : et quamvis sericum cum nullis partibus non nascatur, tamen ipsum linum, et Laboreria ac mercimonia supradicta ad partes Tramontanæ... deportantur.
Regimina Paduæ apud Murator. tom. 8. col. 385 :
Completum fuit Laborerium castri Baldi.
Adde Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1233. ibid. col. 1108. Chronicon Estense apud eumdem Murator. tom. 15. col. 404. etc. Bestiamina a Laborerio, Aratorii Boves vel equi, in Chronico Bergom. tom. 6. col. 979. Gall. Bêtes de Labour. Vide Hist. Eccles. Placent. lib. 15. pag. 77.