« 1 labrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 005c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LABRUM1
1. LABRUM, Isidoro lib. 20. cap. 6.
vocatum, eo quod in eo lavationem solitum est fieri infantum, cujus diminutivum Labellum. Idem et Alveum, quod in ablutionem fieri solitum sit. Vox Latinis non ignota, et ab Anastasio in S. Silvestro PP. usurpata ad indicandam fontis baptismalis concham, in qua continebatur aqua ad baptismum necessaria ; ab Ambrosio autem ad significandum vas sepulcrale aptum condendo cadaveri. Sic S. Doctor Epist. 34 :
Est hic porphyreticum Labrum pulcherrimum et in usus hujusmodi aptissimum ; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est.Ead. notione Leo Ostiensis lib. 2. Chron. Casin. cap. 9 :
Otho II. Romam rediens eodem tempore defunctus est, atque in Labro porphyretico sepultus in atrio Ecclesiæ B. Petri Apostoli.Vide Lavellum. Pro fossa Labrum dixit Ausonius :
Mœniaque in valli formam circundata Labro.