« »
 
[]« Lacina via » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 006c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LACINA
LACINA Via. Titulus 34. Pacti Legis Salicæ, est de Via Lacina, ubi editio Pithœi habet de Viæ Lacina, ut et titulus 82. Legis Ripuariæ apud Heroldum, quo loco Editio Lindenbrogii tit. 80. habet de Via Lacinia. In hisce Legibus Via Lacina, aut Lacinia, aut Viæ Lacina, obstaculum viæ, seu itineris esse dicitur. In Lege Salica d. tit. :
Si quis Baroni viam suam obstaverit, aut impinxerit, etc.
Lex Ripuaria :
Si quis ingenuus ingenuum Ripuarium de via obstaverit, etc.
Ita viam Lacinam facere, est impedire viam, et eunti moram facere, quod Græca interpretatio vetus Legis Longobardicæ, ait Salmasius, ὁδοστατοῦν vertit. Hinc Lacinosa vestis, ὁδοστατοῦσα, eidem. Pactus Legis Salicæ tit. 16. § 4. Restare facere, sistere habet : ubi Editio Pithœi, Viam Lacinam facere. Eadem Editio tit. 15. § 4 :
Si quis hominem præceptum Regis habentem contra ordinationem Regis adsalire, vel viæ Lacinam ei facere præsumpserit, etc.
Editio vero Heroldi :
Si quis hominem, qui alicubi migrare disponit, et dirigere habet præceptum Regis, et si aliunde ierit in mallum publicum, et aliquis extra ordinationem Regis restare eum facit, aut adsalire præsumpserit, etc.
Lacina vel Lachina, idem est Eccardo ac Laging vel Legung, Positio, impedimentum, a Legen, Ponere, impedire. Wendelinus purum putum esse Theutonismum, ait, weghe laghen, i. viæ obstaculum, quod fit per latrones aut improbos homines insidiantes : unde weghe laeghen dicuntur insidiæ viarum. Utcunque sit de Wendelini conjectura, vix crediderim ad lacinias Agrimensorum pertinere, licet id rentur viri magni : in laciniis enim assignari agri dicuntur apud auctorem de Coloniis, [] qui non per universitatem, sed viritim et per portiunculas assignantur. Gloss. Lat. Gr. : Lacinia, ἀπόσπασμα. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 632.
P. Carpentier, 1766.
Aperto sensu Codex Estens. Leg. Sal. tit. 15. cap. 4. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 287. pro
Si quis hominem, etc. adsallire vel viæ Laciniam ei facere præsumserit
 ; habet :
Adsalierit vel violentiam ei facere præsumpserit.
Lacina, Eadem, ut videtur, notione, in Lege Ripuar. tit. 71 :
De quacunque causa fistuca intercesserit, Lacina interdicatur se cum sacramentoidoneare.
Edit. Heroldi tit. 73 :
De quacumque causa fistuca interfecerit, Lacina interdicatur ; sed cum sacramento se idoneare.
Perperam : Legis enim sensus est, ut si de quacumque re traditio intervenerit, omnis via intercludatur ei, qui ut suam repetit, per sacramentum id affirmandi. Lacinam Suavorum aut Sueonum quemdam Regem habent Annales nostri tom. 3. Hist. Francor. pag. 345.