« »
 
[]« Lactantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 007c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LACTANTIA
LACTANTIA, ita Lactaria et Lacticinia, seu cibos ex lacte confectos vocant Celsus lib. 2. cap. 7. et Apicius lib. 7. cap. 10. Eadem notione
Lactatum, Joanni de Janua, Cibus, qui fit ex Lacte amygdalorum. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Lactatum, Viande faicte de laict comme d'amendres ou d'autres. Papias : Lactentia, quasi succo lacteo plena. At Isidoro lib. 20. cap. 3. Lactatum, est Potio e lacte. Hinc emendandus Papias ; apud quem perperam : Laptatum, Potio e lacte.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Lactatum, quod ex lacte fiat amicdalarum, et omnis cibus sic factus potest sic dici, Anenat, Prov.
Lactarii, Qui Lactaria, de quibus Cornelius Celsus, seu opus pistorium, vel cibos ex lacte conficiunt. Lampridius in Heliogabalo :
Dulciarios et Lactarios tales habuit, ut quæcumque coqui de diversis edulibus exhibuissent, vel structores, vel pomarii, illi modo de dulciis, modo de Lactariis exhiberent.
Lactarius, γαλαϰτοπώλης, in Gloss. Gr. Lat.