« »
 
[]« 3 lacuna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 008c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LACUNA3
3. LACUNA, Festo, Aquæ collectio. Will. Brito in Vocabul. MS :
Lacuna, quæ alio nomine dicitur Lacus, est receptaculum aquarum.
Ugutio et Jo. de Janua : Lacuna, quæ alio nomine dicitur Lacus, et est fossa, ubi remanent aquæ post effusionem imbrium, vel ad quem confluunt immunditiæ : Et est proprie intra fores, sicut forica extra. Gloss. Græc. Lat. : Λάϰϰος Lacuna, lacus, cisterna. Alibi : Ύδροστάσιον, stagnum, Lacuna. S. Augustin. l. 3. contra Crescon. cap. 48 :
Fustibus cæsus, in Lacuna lutulenta volutatus.
Charta Caroli C. ann. 23. Ind. 10. in Tabulario S. Dionysii n. 31 :
Videlicet ad pisces comparandos, vel in piscatoriis seu Lacunis congruenti ingenio acquirendos.
Charta Philippi Comitis Flandrensis pro Cœnobio Marcianensi apud Buzelinum pag. 351 :
Excepto eo, quod ibi habet Aquicintensis Ecclesia a rascia Pomerii, usque ad rasciam Rullagii, et quod domino Warlemii in angulo suo licet habere tres tantummodo Lacunas, talis (f. palis) et viminibus compositas ; sed nullam ex jure licet ei exercere piscationem per decurrentes aquas.
In aliqua spirituali Lacuna procul a tempestatibus conquiescere
, in Epistola Gozechini Scholastici sub ann. 1060. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 372.
Lacuna ventris
, in Charta Roberti Fr. Regis apud Doubletum Histor. San-Dionys. pag. 825.
Ingluvies et Lacuna avaritiæ
, apud Rolandinum Patav. de factis in Marchia Tarvisina lib. 11. cap. 17. tom. 8. Muratorii col. 340. ubi Cl. Editor annotat Latrocinium haberi in uno Codice Ambrosiano.
◊ Interdum Lacuna est aqua viva, non vero restagnans. Incertus Agrimensor :
Stagnum finale aliquoties direximus, et Lacunam, quæ interpretabitur aqua viva, unde ipsum stagnum exiet.
Lacunarius, Qui lacunas expurgat. Julius Firmicus lib. 8. Math. cap. 21 :
Operarios faciet, Lacunarios, et perpetuo infelicitatis onere gravatos.
Lib. 4. cap. 6 :
Aut jubebuntur assidue Lacunas cloacasque purgare.
In Gloss. Græc. Lat. : Lacunarius, exponitur λαϰϰόποιος, Qui lacunas effodit.