« »
 
[]« Lagena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 013c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAGENA
LAGENA, Mensuræ species apud Anglos, quæ sic describitur in Assisa Davidis Regis Scotiæ de Ponderibus et mensuris § 8 :
Lagena debet continere 12. libras aquæ, videlicet 4. libras de aqua marina, et 4. libras de lacu vel stagno, et 4. libras de aqua currente et clara. Lagena debet esse in profunditate 6. pollices cum dimidio pollicis. In latitudine inferiore debet esse 8. pollicum, cum dimidio pollicis, et cum spissitudine ligni utriusque partis : et in rotunditate partis superioris debet esse 27. pollicum : et in rotunditate inferiore debet esse 23. pollicum.
Statuta Hospitalis S. Juliani, in Additam. ad Matth. Paris. pag. 163 :
Habeant .... qualibet septimana 14. Lagenas cervisiæ.
Vide Iter Camerarii Scotici cap. 10. § 8. Lagena arvinæ, in chart. Belg. ann. 1315. apud Lappenb. Orig. Hans. in indice.
Fuit etiam Lagena non liquidorum dumtaxat, sed et aridorum mensura. Fleta lib. 2. cap. 12. § 1 :
Sciat, quantum bladum teneat Lagena, et quantum bussellos. Lagena butiri,
lib. 2. cap. 76. § 12. cap. 87. § 1.
De quolibet tonello seu Lagena varii operis
, in chart. Belg. ann. 1357. apud Lappenb. Orig. Hans. pag. 440. Una Lagena (al. tunna) cum opere, in chart. Novogorod. ann. 1298. ibid. pag. 159.
Laguna, pro Lagena. Vetus Inscriptio 578. 1 :
A potione, item a Laguna, etc.
Alia ibid. :
A veste, item a Laguna.
Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 482 :
Ad pensionem musti Lagunas ii. et grani modia ii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laguenæ de musto, ibidem col. 570. 6. Laguenas de oleo, in Ratpert. Cas. S. Galli apud Pertz. Script. tom. 2. pag. 73.
Laguenna. Charta Rogerii Regis Siciliæ ann. 1137. apud Ughellum tom. 7. pag. 564 :
Plateaticum quoque piscium, quos Salernitani capiunt, eis iterum dimittimus, et præcipimus, ut pro mensura Laguennæ nihil persolvant.
Alia ann. 1207. ibid. pag. 594 :
Debent dare omni anno tempore vindemiarum 8. laurnas de musto mundo, quorum quæque habeat 8. Languenas juste cartatorias, etc.
Lagena. Chronicon Montis Sereni [] ann. 1196 :
Cum redire disponeret, Imperatoriis insidiis adeo arctatus est, ut publice navem ingredi non auderet ; sed a fidelibus suis Lagena inclusus, et navigio illatus, sicque, donec in altum navis procederet, occultatus est.
Lagenares vel Orculares Termini, In quibus sunt lagenæ vel orculæ, apud Vitalem et Arcadium Agrimensores pag. 258. Caius et Theodosius pag. 260 :
Lagenas et orculas in finibus posuimus, etc.
Laguncula, Idem quod Lagena. Synodus Sodorensis in Mannia :
Si vir vel mulier cervisiam vendendam pandoxaverint,.... Lagunculam decimalem Ecclesiæ persolvant.
Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 80 :
Laguncula, quæ vulgo barile dicitur, pro granis 5. vænivit.
Isai. cap. 5. vers. 10. Vulgat. :
Decem enim jugera vinearum facient Lagunculam unam.
Hebr. תב.
Lagena. Charta Friderici II. Imp. ann. 1211. pro Ecclesia Panormitana apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 144 :
Et de vineis musti nupti puri Lagenas magnas 200. et de pede Lagenas centum.
L. Favre, 1883–1887.
Lagenula, Gall. Mesure de liquides :
Solvi pro una lagena unius quartonis, et dimidii quartonis, i. lagena iii. fulhetarum, iii. Lagenularum et iiiior salmeriorum... (Comptes de l'Archevêché de Bordeaux du XIIIe et du XIVe siècle. - Arch. histor. de la Gironde, T. 22. p. 441).»