« Lahslita » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 014b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAHSLITA
LAHSLITA, Lagslit, etc. vox Saxonica, Ruptio Legis, transgressio Legis,
pœna violatæ Legis : Lah enim et lagh, est Lex, slit, Ruptio, violatio. Sed præsertim
Anglos-Danos ejusmodi pœna spectavit, seu potius vox ipsa, ex eorum fortean Legibus
desumpta, ut wera, et wita Anglos. In Gloss. Saxonico post Lambardum edito,
Lahslite, exponitur, duodecim oræ : sunt autem oræ, seu ore, Anglo-Saxonibus
unciæ, quarum 12. libram faciunt sterlingorum. Ita Lahslite mulcta fuit
unius libræ monetarlæ : varia ac diversa tamen fuit mulcta ista pro personarum discrimine,
ut discere est ex textu Roffensi, laudato a Somnero :
In Lege Danorum erit reus forisfacturæ, quam Dani vocant Lahslit. In Lege eorum liberalis Lahslit vocant decem dimidiæ marcæ, hoc est, quinque marcæ. Hominis alodiumFœdus Edwardi et Guthurni Regum cap. 3 :(Bocland)habentis 6. dimidiæ marcæ. Villani Lahslit, quem Angli vocant Ceorlman 12. oræ.
Si Presbyter ad rectum terminum sacrum Chrisma non perquirat, vel Baptismum neget ei, cui necesse sit, reddat witam cum Anglis, et cum Danis Lahslit, hoc est, 12. oras.Adde § 6. et 9. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Si quis Dei rectitudines per vim teneat, solvat Lashlite cum Danis, plenam weram cum Anglis, aut neget cum 12.Infra :
Qui ordinis infracturam faciet, emendet hoc secundum ordinis dignitatem, wera, wita, et Lashlita, et omni misericordia.Adde cap. 24. 66. et Leges ejusdem Canuti § 35. Perperam vero Laxlite scribitur in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 41. quod dispunximus, et sumus interpretati in nupera Editione Operum S. Anselmi Cantuar. Archiepisc. quam viro eruditissimo Gabrieli Gerberono debemus. Vide Thorp. Glossar. in hac voce.