« »
 
[]« Laicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 014c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAICUS
LAICUS. Eucherius :
Laicus, Popularis.
Addit Joh. de Janua : Et dicitur a Laos, (λαός) Populus ; vel potius a Laos (λᾶς, [] λᾶος) Lapis. Inde Laicus i. Lapideus ; quia durus et extraneus a scientia literarum. Charta ann. 1084. in Chronico Andrensi tom. 9. Spicil. Acher. pag. 350 :
Hoc autem totum factum est in generalibus placitis apud Gesnes præsentibus Militibus et Laicis regionis Gisnesnis.
Albertinus Mussatus de Gestis Henrici Imp. apud Murator. tom. 10. col. 412 :
Ex civitatum ceterarum legatis aderant et Paduani quatuor, Rolandus de Plaziola, Jacobus de Alvarotis, Johannes Henricus de Capite vaccæ, Judices, et Albertinus Mussatus Laicus.
Recte pignorius :
Laicus hic opponitur Judicibus et Jurisconsultis, quod videlicet non esset adeptus gradum, ut vocant, doctoratus : quo sensu apud Joan. Villanum legitur lib. 9. cap. 135. de Dante Aligerio : Questi fu grande letterato, quasi in ogni scienza, tutte fosse Laico.Mirum enim admodum esse videbatur, tot litteras callere, et doctrinis fere omnibus imbutus esse, neque tamen ad magisterii apicem pervenisse ; alioqui Laicus alibi distinguitur a Clerico.
Salvianus lib. 1. de Gubernat. Dei :
Ut omnes Laici intelligerent quantum iram Dei timere deberent, cum a præsenti pœna filios Sacerdotis, nec meritum parentis eriperet, etc.
Idem lib. 5 :
Atque hoc videlicet Laici tantummodo, non quidam etiam Clericorum sæculares, non multi etiam religiosi, etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 944. apud Ughel. tom. 1. Ital. sacr. edit. ann. 1717. col. 551 :
Ego Eudo episcopus cum voluntate et consensu de sacerdotes nostros, cardinales, presbyteros seu venerabiles Laicos, etc.
P. Carpentier, 1766.
Laicus, Illiteratus, indoctus. Guillel. Neubrig. lib. 4. rer. Anglic. cap. 3 :
Laici estis, si percipere non potuistis vim verbi.
Goffrid. Vindocin. lib. 3. epist. 8 :
Ad cujus objecta monachus, quia Laicus est, non Latina, quam non didicit, lingua, sed materna respondet.
Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1209. voce Lay.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laica Communio. Vide Communio 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laica Lingua, Vulgaris, vernacula. Fundatio Tolosani Collegii Cisterciensis ann. 1286. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1213 :
Clero et populo Latinis verbis et Laica verba (sic) vel lingua verbum Dei proponere valeant et etiam prædicare.
Inquesta ann. 1440. ex Archivo Abbatiæ Cassaniæ in Bressia :
Articuli lingua Laica et intelligibili voce expositi.
Sententia arbitralis inter Dominos et Communitatem Calliani ann. 1497 :
Præsentaverunt quandam Cedulam in lingua Laica descriptam.
Doctrin. Alex. de Villa Dei qui vivebat ann. 1240 :
Atque legens pueris Layca lingua reserabit.
Ubi Glossa : id est, Vulgari. Vide infra in Lingua.
Laici, dicti in Monasteriis, qui vulgo Conversi, Oblati, Donati. Vide Haeftenum lib. 3. Disquisit. Monast. tract. 1. disq. 8. et Menardum ad Concordiam Regular. pag. 1028.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laicalis, ut Laicus, pertinens ad laicum. Laicalis habitus, in Capitul. Caroli C. tit. 1. Regalis et Laicalis potestas, apud Gerohum de corrupto Ecclesiæ statu ad Eugenium III. PP. tom. 5. Miscell. Baluz. pag. 180. Laicalia imperia, in Charta ann. 863. apud D. Calmetum Hist. Lotharingiæ tom. 1. col. 307. Laicalis persona, in Chron. Andrensi tom. 9. Spicil. Acher. pag. 386. Laicalis patronus, in Litteris ann. 1410. apud Rymer. tom. 8. pag. 633. Laicalia officia, in Bulla Pauli III. PP. ann. 1549. [] tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 255.
Laicalitas, Proprietas, qua quis dicitur laicus, vel laicorum congregatio. Jo. de Janua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laicaliter, Johanni de Janua, More laicali ; Layement, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Charta Guill. episc. Paris. ann. 1245. in Chartul. S. Dion. pag. 492. col. 1 :
Girardus presbyter de Sereniis recognovit coram nobis se tenere Laicaliter tantum, quod est dicere, sicut laicus et ad usus et consuetudines, quibus laici tenent, etc.
Stat. synod. eccl. Corisopit. MSS. :
Prohibemus omnibus et singulis viris ecclesiasticis nostrarum civitatis et diocesis, ne se laicaliter ingerant in vestibus aut capillis, gestu vel sermone.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laicatus, Laicalis conditio, distincta a clericali. Consuetud. Tolos. MSS. fol. 36 :
Si non in possessione clericatus sit, penes Episcopum erit, donec quæstio Laycatus...... fuerit terminata.
Charta vet. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 455 :
Terra vestra scripti sancti vestri monasterii, qui fuit quondam Timothei monachi vestri, qui in Laicatum Taurus vocabatur, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Laicare, Clericatus ordinem abjicere. Chart. ann. 1218. apud Guden. Cod. Dipl. tom. 2. pag. 35 :
Si filius fratris mei, quod absit, Laicaverit.
Alia ann. 1292. ibid. pag. 271 :
Si contingat Reinhardum viam ingredi carni, universæ, vel monachari vel Laicari, etc.