![[]](img/image.png)
LALLARE, Lac trahere, apud Papiam. Fusius Joh. de Janua :
Lallare, Dormire vel lac sugere, lactere, et est verbum fictitium, i. de sono tractum. Cum enim nutrices pueris plorantibus præcipiunt dormire vel lactere, dicunt la la la la, i. dormi vel lacte : et est tractum a sono qui fit in ore pueri lactantis, scil. la la la : et inde tractum est Lallare, i. lactere.Persius :
Gloss. Lat. Græc. :Iratus mammæ, Lallare recusas.
Lallare, βαϐάζειν,Inarticulatam vocem edere. Scaliger de causis Ling. Lat. cap. 38 :
L quoque facillimafuit, atque inter primas reponenda ; lactentis enim ætatis est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lallus, Nutricum cantiunculæ la, la, ut somnus pueris inducatur. Auson. Epist.
16 : Turnebus lib. 18. Advers. cap. 34. Deum interpretatur, qui præerat næniis illis balbis, quas nutrices pueris occinunt ; secus vero Scaliger et alii.Nutricis inter lemmataLallique somniferos modosSuescat peritis fabulis.