2. LANARII,
Lanerii et
Laynerii, Falconum species, nostris
Laniers.
Silvester Giraldus in Topogr. Hibern. dist. 1. cap. 18 :
Falcones Hibernia præter
generosos non habet : degeneres enim illi desunt, quos vulgari vocabulo Lanerios
vocant.
Describuntur a Friderico II. l. 2 de arte venandi cap.
28. Adalberto Magno lib. 23. de Animal. et a Jacobo Augusto Thuano lib. 1. de Re
accipitraria, qui a
Laniena eis nomen arcessit :
Hic verna est nobis, ubi fercula inempta parare
Nobilium mensis, atque exercere culinam
Dicitur ; inde etiam ab Laniena est indita origo
Nominis.
Alii a pilis lanæ similibus etymon
deducunt. Certe
Laniarii dicuntur Bromptono ex eodem Giraldo :
Desunt etiam degeneres falcones, quos Laniarios vocant. Sweymer
Germanis
appellari ait Albertus Magnus cap. 9. Ita porro ejusmodi falcones fortean dixerunt nostri,
quod ita degeneres et ignavos vocarent, qui ut feminæ
Lanarum pensis operam darent.
Le Roman
de Girard de Vienne MS. :
Car teuz est poures qui a corage fers,
Et teuz est riches qui a le cœur Laner.
Le Roman
de Garin MS :
On dira l'en que est mauvais et Laniers.
Le Caton
en Roman MS :
Garde que tu sois de cheus,
Qui Lanier sunt et perecheus.
Qui perecheus est et Laniers,
De nouveauté est parchonniers.