« »
 
[]« Lanceolum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 022a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LANCEOLUM
LANCEOLUM. Anonymus in Gestis Constantini M. pag. 484. ait, Anastasio Imp. Eunomianam hæresim amplexo, acclamatum in Ecclesia :
In Trinitate Lanceola non mittis.
Sed legendum, in Trinitate Lanceolam mittis. Quibus verbis carpebatur ejus hæresis Ariana, cum Eunomius eadem, quæ Arius sentiret. Διατομῖται appellabantur Ariani, ut est apud Joan. Damascenum de Hæresib. Editionis Cotelerii, quod divinitatem sanctamque Trinitatem nefario ausu discinderent.