« »
 
[]« 1 landa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 022c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LANDA1
1. LANDA, Planities inculta, et vepribus obsita, Hispanis Llana, nostris Lande ; Landa, Danti in Infer. cap. 14. in Purgat. cap. 27. vox ex Saxonico aut Germ. Land, Terra. Vita S. Leonis Archiep. Rotomag. :
Iter suum carpserunt usque ad Landas nobilium, quæ terra dicitur infertilis et deserta.
Charta ann. 1145. apud August. du Pas in Stemmate Dolensi :
Donavimus etiam quandam partem forestæ nostræ ipsi Hermitagio contiguam, cum Landis, pratis, etc.
Occurrit crebro. Vide Hist. Beneharnensem Marcæ pag. 223. 224. 233. Fletam lib. 2. cap. 41. § 15. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 400. etc. Notissimæ sunt Landæ Burdegalenses, les Landes de Bordeaux, de quibus Turpinus de Vita Caroli M. cap. 11 :
Tunc omnes exercitus in Landis Burdegalensibus coadunantur.
Has silvestres saltus Burdegalæ vocat Baldricus Burguliensis pag. 270. Mettre le feu aux Landes ou boscages, in Consuetud. Solensi tit. 3. art. 21.