![[]](img/image.png)
LANDGRAVIUS, Comes Provincialis, ex Germ. Land, terra, provincia, et Grave,
Comes, ut Marcgravius, Comes Marcæ seu limitis, vel Marchio, Burgravius,
Comes Castrensis. Historia Hierosolymitana pag. 1165 :
De Germania quoque vir quidam illustris et potens accedit, quem lingua Theutonica Landegravum dicunt, quod juxta rationem nominis Terræ Comes, quasi per excellentiam dictum sonare videtur.Rigordus ann. 1208 :
Quidam Comes Palatinus, qui Landagrava vocabatur, id est Comes Palatii.Vide Comes Provincialis. Conf. Eichhorn. Histor. Jur. Germ. § 234. a.
P. , 1766.
◊ Comes patriæ
etiam appellatur in Charta ann. 1139. apud Leuckfeld. in Antiq. Walckenried. part. 1. cap.
13. Vide supra in Comes 2.