![[]](img/image.png)
LANGEOLUM, Vestis interior lanea Monachorum ad genua usque pertingens, sic dicta, quod
lanea, unde laneos panniculos, quibus infantes circumvolvuntur, Langes
etiamnum appellamus. Monasticum Angl. tom. 1. pag. 419 :
Ad vestiendum autem suscipiunt, quicunque annum ibi compleverint, capam, tunicam, et pallium : duo etiam Langeola, et omnia lanea.Mox :
Ad pallium 2. ulnas et quarterium, ad Langeolum duas ulnas et quarterium.