![[]](img/image.png)
1. LANNA. Vita S. Gildæ :
Quæ insula usque in hodiernum diem Lanna Hilduti vocitatur ;hoc est, terra, ditio, ager. Lanna enim Armoricis, qui d post n mutare solent in alterum n, idem est quod populis Septentrionalibus Landa, duplicis notionis vox, quæ et terram incultam significat, et territorium, regionem, dominium. Hinc emendanda sequentis vocis expositio ; Lanna quippe nusquam Monasterium significavit apud Armoricos, sed Leandi, a Lean, Monachus vel cœlebs et ti, Domus. Vide Land et Leanes.
Lanna, Monasterium, veteribus Armoricis. Occurrit in Vita S. Pauli Episc. Leonensis n.
28.