![[]](img/image.png)
LANTINC, Placitum provinciale, ex Germ. Land, terra, provincia, et Tag vel
Ting, conventus. Charta Leopoldi ducis Aust. ann. 1181. apud Pez. tom. 6. Anecd.
part. 2. pag. 89. col. 2 :
Cum enim varias et diversas justitias in terra nostra jure requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesiæ ab omni jure nostro, tam a placito provinciali, quod vulgo Lantinc dicitur, quam a pabulo... penitus excepimus.