« »
 
[]« Lantweri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 027a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LANTWERI
LANTWERI. Conventus apud Marsnam cap. 2 :
Nisi talis regni invasio, quam Lantweri dicunt, quod absit, acciderit.
Ubi Sirmondus : vox hæc in usu etiamnum Alamannis, qua regionis fines significant. Sive hinc igitur originem arcessas, quod in fines incurratur, sive aliud etymum fingas, dubium non est, publicum et communem belli motum designari. At Sicama ad Legem Frision. tit. 18. terræ defensionem interpretatur, cui consonat vetus nota ex Codice Remensi apud Steph. Baluzium ad Capitul. :
Et quia in hostem aut propter terram defendendam, aut propter terram acquirendam itur, de Lantweri, id est de patriæ defensione non aliter nisi secundum istum modum, in Lege aut in Capitulis Imperatorum scriptum habemus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Genuina vocis origo Teutonica, Land scilicet vel Lant, Terra, regio, provincia, et Weri seu Were, Arma : quæ tam pro incursione quam pro defensione capi possunt.