« Laqueatæ vestes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 029c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAQUEATAE
LAQUEATÆ Vestes, Laqueis, seu lorulis, exornatæ, vel astrictæ : nostri ejusmodi laqueolos,
Las et Lassets, vocant : perperam enim Lacets quidam scribunt. Regula
Templariorum cap. 29 :
De rostris et Laqueis, manifestum est esse gentile : et cum abominabile hoc agnoscatur, prohibemus... ut aliquis ea non habeat.Bromptonus ann. 1188 :
Ibi statutum fuit in Anglorum gente, ne quis escarleto, sabelino, vario, vel griseo, aut vestimentis Laqueatis... uteretur.Gervasius Dorobern. eodem anno :
Et quod nullus habeat pannos decisos et Laceatos.Male laceratos habet Neubrigensis Picardi lib. 3. cap. 23. extremo. Regula Fratrum Hospitalis S. Juliani in Anglia :
Habeant tunicam et supertunicam de russeto, cum capucio de eadem secta : ita quod manubria tunicæ sint clausa usque ad manum, non nodulis vel filo ad modum secularium Laqueata.Liber Niger Capituli Parisiensis :
Statutum fuit in Capitulo generali ann. 1325. in crastino festi Nat. S. Joan. B. quod aliquis de Ecclesia Paris. non deferret sotulares consutitios, seu ad Laqueos, aut caligas alterius coloris quam nigri.Le Roman d'Athis MS. :
Vide Laquatus.Ou tel semblant, promesse ou don,Ou manche, ou las, ou confanon.