« 2 lar » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 030a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAR2
2. LAR. Vita S. Schetzel. tom. 2. Aug. pag. 178. col. 2 :
Diversorium tamen ipsius ingredi recusabat : reclinato capite quiescebat in Laribus domatis, vel potius in medio curtis.Id est, Lateribus, ut notant docti Editores. At minus bene, ni fallor : pars enim domus seu locus, ubi ignis accenditur, videtur esse, ut colligitur ex Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 83 :
Item ipsa existens nuper in domo sui hospitis prædicti, invenit in Lare tres grossos Turonenses argenti, de lege et tempore beati Ludovici.
L. , 1840–1850.
Lar, ut Focus, Domus. Chart. Lothar. III. Imperat. ann. 1134. apud Erath. Cod.
Quedling. num. 3. pag. 80 : Villico de unoquoque Lare obolum reddant.Vide Forcellinum.
Larem Fovere dicuntur, qui in aliquo loco domicilium habent. Charta Philippi Reg. Franc. ann.
1310. pro libertatibus Bastidæ in Petragoricis, ex 47. Regesto Tabul. Reg. n. 38 :
Si vero contigerit ipsos nobiles fovere vel non fovere Larem vel domicilium in ipsa bastida, tenebuntur duntaxat pro rebus quas acquisierint in pertinentiis et honore dictæ bastidæ ad contribuendum, ut cæteri, prout tenebantur illi a quibus dictas res vel possessiones acquisiverint.Edictum Philippi IV. Franc. Regis ann. 1302. ex Chartulario S. Vandregisili tom. 2. pag. 1851 :
Inhibentes insuper ne morentur seu Larem foveant in prædictis terris.Eadem habentur in edicto Philippi VI. Franc. Regis ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 199. Occurrit. alibi non semel. Vide Focus, Ignis.
P. , 1766.
Larem Tenere, Domicilium habere. Libert. civit. Ruthen. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc.
pag. 411. art. 3 : Quod nullus serviens regius possit nec debeat moram continuam facere, nec tenere domicilium, hospicium vel Larem in dictis civitate et burgo Ruthenæ.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Rauch, col. 1507.