« »
 
[]« Laterales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 034c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LATERALES
LATERALES, Comites, socii, familiares, qui lateri alicujus vel domini adhærent. Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 40 :
Comes Albertus de Blanderada, et cæteri Imperatoris Laterales, etc.
Ita usurpant Ivo Carnot. Epist. 109. Joannes Sarisber. lib. 7. Polycr. cap. 19. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 8. et alii. []
Collaterales, Simili notione. Petrus Valissarn. cap. 9 :
Misit enim dominus Papa unum de Collateralibus suis Clericis ad partes Provinciæ, nomine Milonem.
Familia Collateralis, apud Matthæum Paris pag. 648. Præsertim vero Cardinales Collaterales suos videntur appellasse Summi Pontifices. Innocentius III. Papa in Gestis ejusdem Pontificis pag. 118 :
Episcopum Sabinensem unum ex septem Episcopis, qui nobis in Ecclesia Romana Collaterales existunt.
Vide Legatus a latere.
Lateralis, Qui ad latus est alicujus, apud Silvestrum Giraldum in Itiner. Cambr. lib. 1. cap. 5. et 12. in Translat. S. Isidori Hispalensis n. 12. etc. Lateralis porcellus, Lactens, qui matris lateri adhæret, apud Schannatum Vindem. Litter. pag. 45.