« »
 
[]« Lateres » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 035b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LATERES
LATERES. Statuta Ludovici Regis Franc. ann. 1154. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 439 :
Judæi cessent ab usuris et blasphemiis, sortilegiis, Lateribus ; et tam Talemut, quam alii libri, in quibus inveniuntur blasphemiæ, comburantur.
Characteres magicos suspicor in coctilibus lateribus exaratos. Scripturas quasdam hujusmodi lateribus olim fuisse consignatas testes sunt Plinius lib. 7. cap. 56. ubi narrat, Babylonios Leges et Instituta publica coctilibus laterculis tradere consuevisse ; et Diogenes Laertius, qui refert Cleantem ossibus in tegula adnotasse, quæ a Zenone audierat.
P. Carpentier, 1766.
Emendandus Martenius ex tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 75. art. 32. ubi pro Lateribus, legitur Caracteribus.