![[]](img/image.png)
LATINIOSUS, Verbosus, ut videtur. Marculfus lib. 2. form. 1 :
Multa quidem et alia, quæ Latiniosa sunt prosequi, pro eleemosynis faciendis testimonia in Scripturis sanctis reperimus ; inter quibus vel ex quibus illam ego existimo potiorem sententiam quæ ait :Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum.