![[]](img/image.png)
LATURARIUS, Bajulus, qui fert onus. Papias :
Corbulo gestator manualis, Laturarius.Ita Codex MS. pro Latuarius. S. Augustinus Serm. de Temp. 50. cap. 8 :
Quid sint pauperes, quibus damus, nisi Laturarii nostri per quos in cœlum de terra migramus ? Da, Laturario tuo das, ad cœlum portat quod das.Eadem habet Serm. 245. cap. 7. Occurrit etiam apud Firmicum et S. Fulgentium Homil. 60.