« Laudaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 042a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDATICUM
LAUDATICUM, in veteribus Chartis Regum nostrorum primæ et secundæ stirpis passim occurrit
inter tributa, a quibus eximuntur Monasteria, nulla alia notionis indicatione. In Vita
Aldrici Episcopi Cenom. num. 56. apud Doubletum in Hist. Sandionys. pag. 656. Beslium in
Episc. Pictavens. pag. 28. Chiffletium in Trenorch. pag. 193. Baluzium in Appendice ad
Capitul. n. 21. 47. et alios. Lode, in Consuetud. Britannica art. 317. et Senonensi
art. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ His addere
juvat Laudatici mentionem constanter fieri, ubi enumerantur tributa, quibus
eximuntur naves a Principibus concessæ ad utilitatem et necessitatem Monasteriorum.
Exemplum unum referre sufficiet ; eadem enim ubique formula. Præceptum Ludovici Pii ann.
816. apud Baluzium in Appendice ad Capitularia col. 1412 : Quatuor naves quæ per fluvium Ligeris, vel per cætera flumina intra ditionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius Monasterii discurrunt, ad quascumque civitates, castella, aut portus, vel cætera loca accessum habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui eas prævident, nullum teloneum, aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut cispaticum, aut cænaticum, aut pastionem, aut Laudaticum, aut tranaticum, aut pulveraticum, aut ullum occursum, vel ullum censum aut ullam redibitionem accipere, vel exigere audeat.