« »
 
[]« 1 laudus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDUS1
1. LAUDUS, Species navis. Charta ann. 1357. ex Archivo Episcopatus Massil. :
Cum esset super quodam Laudo, quem ibi naulizavit et cepit, cujus erat dominus et patronus, etc.
Mox recurrit ibi ; sed forte legendum Lembus utrobique.
Quæ Leouge Massiliensibus nuncupatur ; nihil ergo ibi emendandum : at perperam Laucus, pro Laudus, in Charta ann. 1337. ex Tabul. Massil. :
Dicti ambassiatores Massiliæ portentur apud Avinionem super unam de galeis tunc armatis hujus universitatis, vel super unum Laucum armatum, prout melius et promptius fieri poterit.
Confer Lahutum et Latus 3. Vide Jal. Antiq. Naval. tom. 2. pag. 162.