« »
 
[]« Launechilde » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 044a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUNECHILDE
LAUNECHILDE, et Launegilt, Reciprocum donum, seu pretium quodammodo rei donatæ, ἀντίδωρον, Donatio rei similis, sive remuneratio, Boherio. Papias : Launechild, id est, talio. Placitum ann. 814. apud Murator. tom. 4. part. 2. col. 362 :
Scaptolfus sua sponte cessit et perdonavit eis ipsos cxc. mancos, et suscepit ab eis Launechild similiter manicias par unum.
Vide ibid. col. 930. Pactum initum a Gregorio Duce Neapolitano an. Chr. 911. apud Camillum Peregrinum :
Nos vero omnem compositionem et legem et justitiam, quæ parti nostræ facere debet auctor ille, donamus omnia ea parti vestri Langobardorum per Launegilt receptum a vobis exiguum.
Tabularium Casauriense ann. Lud. Imp. F. Lotharii 14 :
Et in tali tenore accepimus a vobis per Missum vestrum Adegerium Launechild caballum unum.
Alibi :
Unde Launegilt recepi ego Urso... a te, Romane Abbas, pro hac mea donatione confirmanda comcam unam.
Rursum :
Et recepi ego Sicelperga a te Aimerico Abbate Launegild argentum solidos quinque ipsum memoratum donum in ipso sancto Monasterio confirmandum, sicut in lege nostra continetur.
Alia Charta donationis ann. 1051. ibid :
Et pro Launegild imputo mercedem meam, quia D. Luitprandus in suo Capitulari affixit, quia in casis Sanctorum, aut in Synodochio Launegild impedire non debet.
Alia ann. 1064. ibid :
Et sicut D. Luithprandus [] Rex in suo Capitulo replicavit, ego nullum Launegild requiro, nisi remedium salutis animæ nostræ.
Charta Richildæ Comitissæ ann. 1025. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 77 :
Et hanc confirmandam promissionis cartulam, accepi ego qui supra Richalda Comitissa per Misso pars ipsius Ecclesiæ exinde Launechild aureum annulum unum, etc.
Occurrit passim hac notione in Legib. Longobard. lib. 2. tit. 1. § 6. tit. 15. § 4. tit. 18. § 3. tit. 20. § 1. tit. 36. § 2. lib. 3. tit. 18. Rothar. 184. 175. Aist. 3. Liutpr. 64. (6, 11.) 43. (5, 14.) in vett. Tabulis apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 581. Ughellum tom. 4. pag. 1073. tom. 5. pag. 652. 1483. etc. Ex his patet, nullam fidem habendam veteri Glossario apud Lindenbrogium, ubi, Launechild, sine solennitate testium, vertit. De vocis etymo, vide Somneri Glossarium Saxonicum in Lean.