« Lauratum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 044c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAURATUM
LAURATUM, Labratum, Imago Principis, Thoracida, στηθάριον, quod, ut plerique censent, laurea caput cingeretur. Multiplex
autem fuit lauratarum usus ; sed præcipuus fuit in Imperatorum inaugurationibus. Statim
enim atque augustam adepti erant dignitatem, mittebantur in provincias eorum statuæ, in
signum adeptæ dignitatis, et ut a
populis exciperentur :
Perfecta enim devotio, hoc debet imagini, quod et Regi.Philostorgius lib. 12. cap. 10 :
Αἱ δὲ τοῦ Κωνσταντίνου εἰϰόνες, ὡς ἔθος ἦν τοῖς ἄρτι παρελθοῦσιν εἰς βασίλειαν πράττειν ἀναπέμπονται πρὸς τὴν ἐῶαν.De eodem Constantino Lactantius de Mortibus persecutor. n. 25 :
Paucis post diebus Laureata imago ejus allata est ad malam bestiam, deliberavit, an susciperet... suscepit itaque imaginem admodum invitus, etc.Adde n. 42. 43. Chronicon Alexandrinum pag. 748 :
Τούτῳ τῷ έτει ἐϐασίλευσεν ὁ Ἀνθήμιος, ϰαὶ ἀπῆλθεν εἰς Ῥώμην, ϰαὶ εἰσῆλθεν τὰ λαϐράτα αὐτοῦ ἐν Κωνσταντίνου πόλει διὰ Φερεντίου ἐπάρχου τῆς πόλεως.Concilium Chalcedonense act. 3 :
Τῶν γὰρ θείωλαυράτων ἐπ᾽ εὐτυχίᾳ οἰϰουμενιϰῇ εἰσερχομένων, ϰαὶ ἐν τῇ μεγαλοπόλει Ἀλεξανδείᾳ,Adde Gregorium Dialogum tom. 3. Concil. pag. 460. Edit. 1618. et apud Baron. ann. 726.etc.
◊ Quomodo vero eæ imagines a populis exciperentur, discere est
ex lib. 10. Epistolarum Gregorii M :
Venit autem icona supra scriptorum Phocæ et Leontiæ Augustorum Romam vii. Kal. Maii, et acclamatum est ei in Lateranis in Basilica Julii ab omni Clero vel Senatu : Exaudi Christe : Phocæ Augusto et Leontiæ Augustæ vita. Tunc jussit ipsam iconam dominus Beatissimus et Apostolicus Gregorius Papa reponi in Oratorio S. Cæsarii Martyris, intra palatium.Præterea ex septima Synodo act. 1. pag. 483 :
Εἰ γὰρ βασιλέων λαυράτοις ϰαὶ εἰϰόσιν ἀποστελλομέναις ἐν πόλεσι ϰαὶ χώραις ἀπαντῶσι λαοὶ μετὰ ϰηρῶν ϰαι θυμιαμάτων, οὐ τὴν ϰηρόχυτον σανίδα τιμῶντες, άλλά τὸν βασιλέα.Vetus Interpres :
Lauratis et iconibus, quæ mittuntur ad civitates vel regiones, obvii adeunt populi cum cereis et incensis, non cera perfusam tabulam, sed Imperatorem honorantes.Quæ verba perperam Meursius et alii tanquam Optati laudarunt. Chrysostomus Serm. 60. in Paulum Apost. ait, Lauratas istas præcessisse tubicines et militum catervas, gestatasque a gerulis munde vestitis auroque ornatis. Imagines vero ita erant effictæ, quod idem Scriptor alibi ait, ut in summitate hastæ efferrentur, et infra victoriæ, triumphi, resque bello præclare gestæ describerentur : exceptæ autem a populis festum diem agentibus et adoratæ : quo spectant ista ex L. 4. Cod. Th. Ne quid publ. lætit. (8, 11.) :
Sacros vultus inhiantibus si forte populis inferemus.
◊ Alius Lauratorum usus fuit in Amphitheatris, dum Circenses
peragerentur. Narrat quippe Theophanes ann. 5. Phocæ, celebratis Domentiæ Augusti filiæ
cum Prisco Patricio nuptiis, actisque equestribus ludis, a principibus factionum locatas
in Circo Crispi et Domentiæ imagines cum Imperatoriis imaginibus :
Σὺν τῶν βασιλιϰῶν λαυράτων ἔστησαν Πρίσϰου ϰαὶ Δομεντζίας λαυράτα.Quo loco Nicephorus CP. εἰϰόνας habet. In Circum vero inferebantur cum cereis et funalibus, a viris candida veste indutis. Chronic. Alexandr. de eodem Phoca :
Καὶ ἐϰαύθη εἰς τὸ ἰππιϰὸν, μετὰ τῆς εἰϰόνας Φωϰᾶ, ἥν τινα εἰσῆγον ἐν τῇ ζωῇ αὐτοῦ εἰς τὸ ἱππιϰὸν μετὰ ϰηραψίας ἀσπροφοροῦντες οἱ μάταιοι γὰρ ἀνθρώπων.
◊ Lauratarum denique usus obtinuit inter præcipua
illustrium dignitatum insignia, seu Magistratuum, ante quos præferebantur in auctoritatis
ac potestatis a Principe collatæ symbolum. Senator de formula Consularitatis lib. 6. Var.
20 :
Vultus quia etiam regnantium geniata obsequii pompa præmittit, ut non solum summi judicis, sed etiam dominorum reverentia cumulatus orneris, et mox de Principum imagine metuendus.Atque eæ sunt Imperatorum imagines, quæ inter insignia Præfecti Prætorio cum binis cereis describuntur ac effinguntur in Notitia Imperii. Nam imagines istas cum cereis et funalibus prælatas, supra observavimus, ubi de Lampadariis egimus. Erant denique Laurata, vel certe εἰϰόνες βασίλειοι inter vexilla militaria, ut est apud Dexippum in Legat. pag. 8.
◊ Varie autem hæc vox scribitur apud Græcos Scriptores,
λαυράτον habent Theophanes, Gregorius Dialogus Epist.
ad Leonem Isaurum, septima Synodus, Concil. Calchedonense, etc. λαϐράτον, Chronicon Alexandr. Joan. Damascenus lib. 3. de Imag. pag. 155.
libri Basilicῶν etc. Ex priori lectione tanquam
laureatas, quod adstruit locus Lactantii ex posteriori velut laboratas,
seu probe effictas, vel denique a labris dictas istas imagines plerique censent :
et laboratas quidem, quomodo fossas ad terminos agrorum λαϐράτα appellatas, auctor est Pediasimus apud Rigaltium ad Agrimensores,
quod sint laboratæ, inquiunt Glossæ Basil. Alii a labris dictas volunt, quod
osculis et adorationibus exciperentur a populis, eoque referunt quod habet Gloss. Lat.
Græc. :
Labratum, φίλημα βασιλιϰὸν, ἀσπαστιϰὸν βασιλέως.Hæc expendat cui per otium licet : interim consulat Cujac. lib. 11. Obs. cap. 27. Lindenbrogium ad lib. 22. Ammiani, Salmasium ad Vopiscum, Jac. Gothofredum, Glossar. med. Græcit. col. 793. et alios.