« »
 
LAVATORIUM 1, LAVATORIUM 2, LAVATORIUM 3.
[]« 1 lavatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAVATORIUM1
1. LAVATORIUM, πλύσημον, in Gloss. Lat. Græc. In edit. πλύσιμον, Labatorium, ex mutatione v in b Leg. vero πλυσμός. Will. Britto in Vocab. MS. :
Luter, dicitur Lavatorium, et quodcumque vas purgandis sordibus deputatum.
Ita Lavoir Picardi nostri vocant vasa, in quibus panni eluuntur. Pro tonstrina monachorum videtur usurpare Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 11 :
Veniunt in pyrale, et inde Lavatorium, nec non proximum pyrali scriptorium, et has tres regularissimas præ omnibus, quas unquam viderint, asserebant esse officinas. Lavatoria et domus lavatoria,
in Chron. Trudon. lib. 10. pag. 470. et 473. neque enim Goldasto assentior, qui Lavatorium apud Eckeardum, vaporarium aut sudatorium interpretatur. Lavatorii domus, apud Matth. Paris in Vitis Abbat S. Albani. Bernardus Monach. in Consuetudin. Cluniac. MSS. cap. 54 :
Sumptoque urceo abluendis manibus præparato, Lavatorium petit : primitus quidem manus et faciem lavat, etc.
Lavatorium, ubi manus lavant Monachi, priusquam eant ad refectorium. Liber Ordinis S. Victoris MS. cap. 35. de Refectorio :
Quando percutitur cymbalum, si Fratres in Ecclesia fuerint, exeant cum Processione ad Lavatorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lavatorium, Cornu altaris ubi Sacerdos lavat manus sacra faciendo. Charta ann. 1503. apud Madox Formul. Anglic. pag. 339 :
Presbiter...... celebrans post Evangelium cujuslibet Missæ prædictæ, antequam ad Lavatorium se divertat, Psalmum
De profundis
alta et audibili voce dicet cum orationibus consuetis
.
[]« 2 lavatorium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAVATORIUM2
2. LAVATORIUM, Vas fundendo aquam ad manus lavandas aptum. Inventar. ann. 1420. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 591 :
Duas pelves argenteas, tria Lavatoria argentea, duas ewers argenteas, etc. Pot lavoir
vero in Pedag. Peron. ann. 1295. ex Chartul. 21. Corb. fol. 355. v°. aliud esse videtur, vas nempe in quo panni eluuntur, ex Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 324 :
Le suppliant... print en la ville de Therouenne deux chauffrettes, que on nomme au lieu Pos lavoirs.
Aliæ ann. 1470. in Reg. 196. ch. 293 :
Le suppliant print ung Lavouer de terre qu'il trouva sur le bort de la riviere.
Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1376. ex Bibl. reg. :
Una pelvis sive bacinus cum uno Lavatorio pro servitio custodum nocturnorum. Un bacin et un Lavoer,
in Inventario Gallico.
[]« 3 lavatorium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAVATORIUM3
3. LAVATORIUM, Locus, ubi equi lavantur et adaquantur, Gall. Abreuvoir. Necrol. eccl. Paris. MS. :
Dedit nobis manerium suum de Spedona, situm ante ecclesiam S. Beati, prout in latitudine et longitudine se comportat, cum virgulto, in quo est equorum Lavatorium.
Charta Ludov. junior. reg. Franc. ann. 1157. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 562 :
Usque ad medium flumen Atacis et usque ad Lavatorium Coriani, etc.