« »
 
[]« 1 lavatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAVATORIUM1
1. LAVATORIUM, πλύσημον, in Gloss. Lat. Græc. In edit. πλύσιμον, Labatorium, ex mutatione v in b Leg. vero πλυσμός. Will. Britto in Vocab. MS. :
Luter, dicitur Lavatorium, et quodcumque vas purgandis sordibus deputatum.
Ita Lavoir Picardi nostri vocant vasa, in quibus panni eluuntur. Pro tonstrina monachorum videtur usurpare Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 11 :
Veniunt in pyrale, et inde Lavatorium, nec non proximum pyrali scriptorium, et has tres regularissimas præ omnibus, quas unquam viderint, asserebant esse officinas. Lavatoria et domus lavatoria,
in Chron. Trudon. lib. 10. pag. 470. et 473. neque enim Goldasto assentior, qui Lavatorium apud Eckeardum, vaporarium aut sudatorium interpretatur. Lavatorii domus, apud Matth. Paris in Vitis Abbat S. Albani. Bernardus Monach. in Consuetudin. Cluniac. MSS. cap. 54 :
Sumptoque urceo abluendis manibus præparato, Lavatorium petit : primitus quidem manus et faciem lavat, etc.
Lavatorium, ubi manus lavant Monachi, priusquam eant ad refectorium. Liber Ordinis S. Victoris MS. cap. 35. de Refectorio :
Quando percutitur cymbalum, si Fratres in Ecclesia fuerint, exeant cum Processione ad Lavatorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lavatorium, Cornu altaris ubi Sacerdos lavat manus sacra faciendo. Charta ann. 1503. apud Madox Formul. Anglic. pag. 339 :
Presbiter...... celebrans post Evangelium cujuslibet Missæ prædictæ, antequam ad Lavatorium se divertat, Psalmum
De profundis
alta et audibili voce dicet cum orationibus consuetis
.