« »
 
[]« 1 lavina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 043c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAVINA1
1. LAVINA, Labina. Glossæ Isidori : Lavina, Lapsum inferens. Perperam in Excerptis Pithœanis, Lubina. Idem lib. 16. Orig. cap. 1 :
Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe.
Glossæ ejusd : Lubricum, lutum cum Labina. Gloss. Longobard. S. Germani Paris : Labina, lapsus inferens, aquæ pervium, alluviones. S. Hieronymus Epist. 113 :
Cæterum amat Deus hominem, ut artifex fabricam ; sed odit mala opera, quibus fabrica vergit in lapsum, et cogitur in Lavinam.
Infra :
Sicuti aliquem securis incessibus gradientem repentino casu, aut marmoris lævitas, aut Lavina pavimenti, subversa pedum tutela, contorsit, etc.
Paulus Warnefrid. de Gestis Longob. lib. 3. cap. 23 :
Eo tempore fuit aquæ diluvium in finibus Venetiarum,... factæ sunt Lavinæ possessionum seu villarum, hominumque pariter [] et animantium magnus interitus.
Hinc Labina, pro paludoso loco. Terra labilis, dicitur in Glossis MSS. ad Disticha Magistri Cornuti. Joanni de Janua, est terra aquosa et mobilis, et labilis, in qua quis facile labitur. Papias : Labina, lapsum inferens, dicitur alluvio. Labina, terra aquosa et mobilis, in qua quis labitur, dicta a labe, vel quasi lapsum inferens. Charta Henrici VI. Regis Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 372 :
Jamque diversi ligei nostri, juxta prædictum Hospitale tempore hiemali et noctanter transeuntes, si ipsi ibidem hospitalitatem non haberent, in aquis, Labinis, et mariscis sæpissime periclitarentur.
Rhæti etiamnum hanc vocem retinent : conglomeratas enim nivium moles de summis Alpibus decidentes, Lowin, id est, Lavinas vocant, uti observatum a Stumpfio et Simlero. Lowina, in chart. ann. 1302. apud Kopp. Histor. Fœder. Helvet. pag. 54 :
Horridam et execrabilem cladem Lowinarum.
Vide ibid. pag. 55. et 56. Atque inde forte perinde apud nos vox Lavine seu Ravine, Occitanis Labassi, qua aquarum ex nivibus confectarum, et ex montibus in agros excurrentium copiam denotamus.