« »
 
[]« Lawehundredum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 047c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAWEHUNDREDUM
LAWEHUNDREDUM, Lauhundredum, Lex Centenæ seu partis comitatus vel regionis, ab Anglico Law, Lex, et Hundred, Centum ; unde Hundredus, Centena, de quibus supra. Charta ann. 1258. apud Madox Formul. Anglic. pag. 161 :
Dictus vero Ricardus et hæredes sui.... warantizabunt dictis Abbati et Conventui (de Brueria)... ab omnimodis [] sectis Curiarum, Hundredorum et Lauhundredorum, et ab omni servicio, consuetudine et demanda sæculari.
Alia incerti anni ibid. pag. 162. pro eodem Monasterio :
Ego Joannes Tylli... et hæredes mei... warantizabimus... prædictis Abbati et Conventui..... prædictas tres dimidias acras... de omnibus sectis Curiarum, Hundredorum, Lawehundredorum, Syrorum, et ab omnibus serviciis, consuetudinibus et demandis.